ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)
Strana - 205
452. Frater Angelus et frater Augustinus de Ragusio 137 assignantur in conventu Sancti Dominici de Neapoli. Datum 19 iunii. 453. Magistro Stephano de Sibenico confirmatur camera alias sibi concessa, que est quinta in ordine in dormitorio Sibenicensi versus mare a sinistris. Et nullus inferior, 21 maii. 454. Frater Theodorus de Dyrachio habuit confirmationem gratiarum sibi concessarum a magistro Leonardo in litera registrata folio 217 libro primo. 138 Datum Rome, 20 iunii. 455. Magister Stephanus de Sibenico non potest absolvi a prioratu conventus Sibenicensis. Et si tamen esset absolutus, declaratur male absolutus vel saltern instituitur vicarius conventus cum auctoritate prioris conventualis. Et potest putare expensas, quas fecit ut diffinitor veniendo ad capitulum generale ab omnibus conventibus pro portione sua. Datum Rome, 27 iunii. 456. Frater Georgius in suo conventu Sibenicensi et frater Nicolaus et frater Lucas assignantur in suo conventu Jadrensi cum gratiis baccalariorum, quia baccalarii sunt. Datum, ut supra. 457. Magister Petrus de Sancto Cantiano fuit absolutus a provincialatu et institutus vicarius Provincie usque ad futuram electionem et presentiam alterius provincialis magister Theodorus de Dyrachio cum plenaria potestate, etiam celebrandi capitulum ad cogendi omnes ad restitutionem etc., citra absolutionem prioris. Datum Rome, 7 iulii. 458. Iterum diete litere confirmantur et iterum absolvitur provincialis et instituitur Theodorus ut supra. Datum Rome, 22 iulii. 459. Frater Albertus Georgii de Spalato, aliter de Nomacia, fuit translatus de provincia Regni et de conventu Barolitano 139 ad provinciam Dalmatie et ad conventum Spalatensem et ibi factus filius nativus, si nativi illius conventus fuerint contenti. Datum Rome, 12 iulii 1481. [f. 207v] 460. Idem fuit assignatus in conventu Spalatensi et sibi data fuit cella in qua multa reposuit, que est ultima supra sacristiam ad occidentem. 461. Frater Bernardus Marci de Ragusio habuit dispensationem ad sacerdotium in 22 anno completo et fuit assignatus in studentem theologie pro rata sue Provincie in conventu Perusino. Datum Rome, 23 iulii. 462. Frater Germanus de Placentia habuit licentiam quod, si papa concesserit, locum ordini in Veteri Civitate Lesine, possit ilium pro ordine recipere et disponere pro conventu et ibi tenere fratres. Et cura sibi totalis comittitur, donec aliter ordinetur. Datum Rome, 29 iulii. 463. Frater Thadeus Michaelis de Ragusio fuit assignatus in studentem theologie pro rata sue Provincie per acta capituli in conventu .Sancte Marie Novelle. Primam assignationem magister ordinis confirmavit, ita quod nemo inferior possit eum amovere. Datum Rome, 3 die augusti 1481. w Augustinus de Naie de Ragusio: Razzi S., Istoria de gli huomini illustri, str. 98; Fontana V., Sacrum Theatrum Dominicanum, str. 234; Isti, De Romana provincia Ordinis Praedicatorum, Romae 1670, str. 98—99; Piò M., Delle vite de gli huomini illustri, II, liber IV, str. 194; Rovetta A., Bibllotheca chronologica illustrium virorum congregationis Lombardiae sacri Ordinis Praedicatorum, Bononiae 1691, str. 103; Altamura A., Biblioteca Dominlcana, Romae 1677, str. 252; Farlati D., Illyricum sacrum, VI, str. 304; Pandžić B., De dioecesi Tribunensi et Mercanensi, Romae 1959, str. 92; Krasić S., Congregano Ragusina, str. 168—171; Cerva S., Iconotheca, str. 110—122; Isti, Bibliotheca Ragusina I, str. 127—138; HAD, Catalogo delle famiglie cittadine di Ragusa, f. 32v; Genealogia di alcune famiglie della confraternita di S. Antonio di Ragusa, f. 139v. 138 v. regest 305. «39 Barletta u Apulij i. 205