ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)

Strana - 149

Fabianus Hwnych florenos hungaricales ter mille octingentos triginta octo et pro certa contumatia decern. Ittem postulasset idem procurator Capituli super eo, qualiter deiudicatum esset ut coloni praescripti in binis processibus nominati super contributione comestibilium pro hominibus et equis ad adventum dominorum suorum aut Decani iuraveret, alias in utroque processu in florenis septuaginta quinque con vieti essent iur amen tum ab eis exigeremus prout et de certis pullis deci­matoribus eiusdem Capituli dari solitis et postulatis, ut sese iuramento iuxta deliberationem expurgarent, alias solvere tenerentur. Ittem ut Emericus Pawlekowych de praefatis contra dominos suos verbis iniuriosis sese quoque expurgaret alias in homagio vivo convictus pronunciaretur. Praeterea quia certa iuramenta domino corniti a Zrinio fuissent adiudicata, ut se modo non iuraret ab impetitione eius in causis illis ut in processibus patet absolverentur. Nos itaque volentes pro debito offitii nostri iuxta deliberationes nostras in processibus expressas ac sedis praefatae Zagrabiensis appellationem et remissionem exequenda exequi colonosque praenominatos solutis prius solven­dis extradari, cum solutione debitorum praescriptorum per nos computatorum iudicialiter eis impositam ab eisdem exigere voluissemus prout neglectus et contumatias Decanus Capituli praenominatus coram nobis de facto iuramento probasset. Nullus ab eorum praedictorum sese nobis praesentavit neque comparuit coram nobis sed omnes et singuli more solito per iuratum nobilem ter proclamati, contumatia ducti a facie iuditii remissionis causae ex exem­ptionis praenarratae sesse absentantur neque venerunt neque cum unde praescripta debita dominis Capitulo de rebus illorum exolvere possemus non invenimus, pronunciavimus iudicialiter tali modo: quod coloni licentiati praenominati cum familiis suis iuxta omnia prout se licentiassent antequam debita praenata singulis colonis superius per se adscripta et generaliter etiam omnibus imposita propter omissa iuramenta dominis Capitulo Zagrabiensi exolvunt, eis iuxta articulum de bonis et iurisdictione eorum dominorum Capituli numquam descendendi licentia pate­bit, sed adstricti et obligati eisdem dominis erunt ad omnia eorum iussa ac servitia. Illi etiam viginti unus colonus in certo processu et adiudicatu partiali sub sigillis egregiorum Lucae Chernkoczi vicecomitis et Pauli Schita­roezi iudicis nobilium comitatus Zagrabiensis emanata, nominati, singuli in viginti quinque florenorum hungaricalium iuxta sedis comitatus emendatione dominis Capitulo dare tenebantur. Quia autem nec eorum comestibilium nec eorum pullorum sese expurga­runt iuramento ut debebant in aquisitione Capitularium eosdem colonos con­victos pronunciamus prout et Emericum Pawlekowych qui etiam non iuravit ab imepetitione quoque domini comitis a Zrinio, in illis causis quas iuramento iudicialiter debuisset et non fecisset. Idem Capitulum absolutum pronuncia­mus. Quod ad necem Thomae Turhan postquam solus Blasius Dwoykowych iuxta deliberationem sedis comitatus Zagrabiensis vigesimo quinto se expur­gavit. Alter vero Ambrosius Nowak aliter Peczyk, in expurgatione quia defecit, ideo convictum pronunciamus. Super quibus praemissis omnibus ad legitimam postulationem pro causis dominorum Capituli Ecclesiae Zagrabiensis hasce litteras nostras sigillis nostris usualibus roboratas et obsignatas de manu notarii comittatuum huius Regni Sclavoniae futurum eorum pro cautella 149

Next

/
Thumbnails
Contents