ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)
Strana - 140
qui si aliquid commisit, suo modo requiratur, licet dominus iudex in hac querela contra me nec procedere nec eius iuditio adstare teneor, quia nec certificatus essem nec esset eius authoritas in me, tamen id quod verum est fateor praescripta dixi, et ideo prosequatur dominus Actor ius suum ubi noverit. Actor ut supra et petit iuditium, etiamsi esset dictus Komornik nobilis persona, tamen cum venisset cum domino Lectore deberet iudicium recipere, quia uti ius esset et arestatus. Praefatus Lector dicit et protestatur, quod nobilis persona arestetur contra iura Regni et petit super eo iudicium. Deliberatum est quod cum servus domini Lectoris verberationem praetensam ignoratur ubi fecisset idemque nobilis esset, ideo nos nunc ex parte eiusdem iudicium facere non possumus, quod dictus Komornik sit arestatus per iudicem nobilium, petat testimoniales Lector. Ad querelam superiorem respondet In causam attractus, ut in prima querela ad quam deliberatum fuit, non posse hic procedere dominum iudicem in talibus querelas. Dominus Actor protestatur de confessatis et petit deliberationem. Deliberatum est ut supra in priori deliberatione. Actor, querela, nempe quod querelae ipsius domini Actoris nunc hoc loci discuti non possunt, sed differuntur ad terminum causae novi iudicii. In causam attracti protestantur et appellant querelas ambas. Actor quoque cum protestationibus solitis. Transmittuntur. In causam attracti paria totius porcessus petunt. Danur. [Dva pečata] Anno Domini 1609. Feria tertia proxima post festum beati Mattaei apostoli et evangelistae [22. IX] proxime praeteritum pro domino Actore Stefannus Domyanych cum eiusdem, pro dominis In causam attractis Petrus Znika cum eorum ut supra. Dominus actor petit revideri appellationem et primum perlegi ac revideri et quibus in locis eidem domino et colonis iudicium onerosum factum esset, emendari et corrigi ac extradandos exmitti. Deliberatum est emendari iudicium iudicis nobilium et iurati in eo, ubi iidem iuxta humanum testimonium non esse obligatos laboribus et vecturis hactenus per ipsos continuatis, nam humano testimonio libertates quorumlibet civium aut oppidanorum non solent probari, sed privilegiis quod autem coloni essent vel inde eliceretur, quod se licentiassent, oppidanei domini uti tanta libertate gaudentes non solent licentiari, sed liberam habent omnibus venditis bonis temporalibus licentiam abeundi. Ubi vero certas litteras sub sigillo Capitulari produxerint, illud quoque illinc elicitur quod non essent privilegiati et liberi, quod usi essent talibus litteris sub sigillo dominorum terrestrium emanatur, ex quibus quidem litteris non apparreret, quod praetensa libertate gauderent. Oppidani etiam liberi propria habent sigilla quibus utuntur. Reliqua membra deliberationis iudicis nobilium et iurati per sedem sunt approbata. Ex quo in praestatione laborum et vecturarum (uti in deliberatione iudicis nobilium extat) coloni praescripserunt ideoque convincuntur pro singulis điebus ratione neglectuum ad iussa dominorum terrestrium sub birsagio factorum singuli eorum in vivo eorum homagio iuxta Articulum Regni Sclavonie annorum 1607. et 1608. Super quibus Decanus Capituli iurabit coram eisdem iudice nobilium et iurato in termino per ipsum praefigendo. Decanus iuramentum assumit. Dominus Actor appellai In causam attractus non admittit, quia vetarent articuli. Actor iterum appellat in sedem domini Bani. Non transmittitur iuxta Decretum Ferdinandi imperatoris Articulo 65. In causam attracti petunt sub sigillo adiudicatam, ipse Comes iterum appellat. In causam attracti ut 140