ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)
Strana - 134
Actor ad querelam pro verberatione Benedicti Gerdinych respondet quod domini In causam attracti essent incompetentes actores, quia ambo coloni tarn verberatus quam verberantes essent liceniati. Domini In causam attracti urgent potentiam. Deliberatum est quod pro violentia dominorum illata domino In causam attracto per verberationem Benedicti Gerdinych coloni verberantes in facto potentiae convincuntur, videlicet sex florenis in duabus iudiciariae, in tertia parte laesae solvendis. Actor petit saniorem deliberationem ex eo, quod dominis Capitulo, nulla iniuria in ea parte esset illata, quodsi etiam, dato et non concesso, verberatio contigisset, in domo coloni licentiati per alium colonum licentiatum, quae non contigisset in domo colonicali, domus autem esset coloni, quosque idem servitia et solita praestat dominis terrestribus, ideo potentia nulla adiudicari posset, quia rusticus poenam potentiae, aliam non haberet, nisi vivum homagium suum et non pertineret acquisitio ipsa ad dominos In causam attractos neque ipsi, nisi verberationem coloni acquirunt, qui se ad Domini Comitis bona licentiavit, neque eorum esset amplius et pro tali iniuria dominus Actor agere deberet, non In causam attracti. In causam attracti protestantur super confessatis, ubi factum confitentur, licet locum negent, locus autem ille et domus non sunt licentiata, sed solum homines cum rebus mobilibus et propterea dico quod contra nos deliquisset. Actor iterum dicit, quod sunt incompetentes actores ex rationibus per Actorem adductis. Idem est iudicium ut supra. Actor protestatur super deliberatione et appelatione. Ad sextam querelam: Dominus Actor ad querelam pro verberatione Blasii Halawanych respondet, dato et non concesso, etiam si quid contigisset, non tamen in anno et tempore, in actione denotatis, sed ante licentiationem, in taberna dum largius bibissent et se mutuo verberassent, de quibus omnibus concordassent et ob id domini In causam attracti calumniosam prosequerentur actionem, concordiam autem probavit de facto. In causam attracti dicunt actionem suam esse rectam et esse factum in bonis suis, in iniuriam libertatum nostrarum, etsi ipse forte concordasset, id nec potuisset stabilire sine praescitu nostro, fecisse, nec haec res esset aliquo iudicio esset (!) consopita et propterea petunt illum convinci. Actor iterum dicit ut supra, addendo quod se praeter voluntatem dominorum In causam attractorum colonus concordasset, poenam pro eo domini In causam attracti ab eo exigant, sufficeret tamen, me per concordiam esse ab hac impetitione liberum. Deliberatum est, ut probet Actor concordiam de facto prouti se obtulit, si probaverit, erit immunis, ab impe(ti)tione dominorum In causam attractorum, quia licuit concordari colono verberato, qui se praeter voluntatem suorum dominorum concordasset, poenam ab eo exigant calumnia vero nulla, quia non colonus sed domini rem acquirerent, poenam facti potentiae. Probat et producit testes Georgium Preznecz, Petrum Pavlekowych, Jambrek Gadechych, Antonium Malchych. In causam attracti dicunt hosce colonos esse ex licentiatis et penes licentiatum colonum testari non possunt et insuper idem iste testis unus esset in causam attractus et petimus iudicium. Testes examinantur. In causam attracti protestantur. Primus testis Georgius Preznecz colonus licentiatus, annorum septuaginta, adiuratus, examinatus est scitu, quomodo Blasius Halovanych cum Antonio Benkowych aliter Malchych pro verberatione concordasset, promittendo illi se mediam quartam tritici daturum. Secundus testis Petrus Pavlekowych colonus licentiatus, annorum sexaginta, adiuratus, examinatus, fassus est scitu ut primus testis, addendo quod licet promisisset colonus verberans verberato mediam quartam tritici, ei 134