ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)
Strana - 121
emanasse negent et propterea vel ad instantiam illorum vel non tale emanaverit, producant iuxta unanimem sedis deliberationem, nam si tale Privilegium ipsi non postularunt nec pro ipsis fuisset, eoque uti noluissent, illud tunc vel statim vel eo anno referre et restituere vel reclamari debuissent, sed hucusque placuit illis retinueruntque Privilegium impetratum ac penes illud dominis suis servierunt vectura et alia obedientia usque ad proximam licentiationem et ideo quod tanto tempore roborarunt nunc primo renunciare non possunt. Actor priora pro repetitis habere vult et petit testes acceptari, addendo quod cum nihil fassi fuissent in authentico loco revocare etiam nihil potuissent. Replicant In causam attracti sat esse frivolum, ut si colonus accipit Privilegium a domino suo teneatur super eo facere fassionem. Deliberatimi est quod postquam clare extat in Decreto Tripartiti contra privilegia humana testimonia non valere, ideo attestatio fieri non potest. Quod vero attinet ad allegationem dominorum In causam attracti ratione praescriptionis intra viginti quinque annorum spatium prouti domini Actoris procurator proprio ore confessus est, dictos colonos labores ipsos praestitisse coactos per dominos In causam attractos intra spatium tot annorum. Ideo deliberatum est praescriptionem intra tot annos in ipsis laboribus hucusque continuatis singulis annis incurrisse, nisi probaverint iidem prohibitoriis et contradictoriis in locis authenticis factis. Deinde productum Privilegium per dominos In causam attractos quantum ad neglectus laborum esset authenticum, cui fides adhibenda est, ideo et istis rationibus proba non admittitur. Ad obiecta dominorum In causam attractorum quantum ad neglectus laborum et debitorum attinet colonus respondeat. Actor petit saniorem deliberationem in eo ut testes examinentur sicuti et antea per iudicem nobilium et iuratum fuit deliberatum. In causam attracti dicunt contra rationes in proxima deliberatione allatas et ex quibus sedes ipsa rationabiliter sententiam edixit nec posse nec debere alterari, quia fundamentum non minimum haberet ex confessione partis actoreae, quod a tot annis praeferitis in eo usu laborum fuerint, quorum defectum postulamus et taliter qualiter fuerit in isto labore praeteritis annis a die licentiationis ad diem egressions e bonis dominorum suis, in quorum territorio rediret, obediens esse debebat et petimus ut supra eum aggravare Testes iudex nobilium cum iurato examinare volens eosdem produci iubet. In causam attracti dicunt et protestantur super hac ultima domini iudicis deliberatione ex eo quod dominus iudex in principio causae totam sane fidem et aequalitatem sui iudicatus adsciverit nec sit nunc in iudicis authoritate positum sola sua sententia causam determinare sed de Consilio dominorum assessorum in sedem ascitorum cum et alias in sede domini Bani, in sede domini Vicebani et aliorum iudicum stetur vel maiori vel saniori parti, qui pro coniudicibus sunt assumpti et constat toti huic sedi una cum domino iudice et iurato in principio sedis, primum partem actoream dixisse, quod si nos suae partis seu per illos adductos dominos assessores sine exceptione pateremur in sede, ipsi quoque id ipsum facerent, de reliquis excoepisseque dominum actorem quos voluisset, quos autem pro iudicibus nactenus per tot deliberationes habuisset et sustinuisset contra eos et eorum deliberationem omnino nihil dicere posse, ideo petere sententiam priorem confirmari solenni publicatione et colonum praeallegatum in contumaciis debitum ut supra convinci. Dominus iudex nobilium cum iurato, licet agnoscat praescriptam praescriptionem incurrisse, nihilominus tarnen petit produci testes, 121