ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)

Strana - 119

conservabant sunt parati probare. Nam extra easdem libertates nihil tene­bantur, et nunc tenentur solvere et servire contra antiquam consuetudinem et postulationem quoque dominorum in causam attractorum in solutione prae­missa neglectuum et birsagiorum tenenerentur (!) solvere neque possent convinci in inconsuetis. In causam attracti protestantur super confessatis et quidem solenniter super eo quod dicat dominus actor eum a viginti quinque annis his servitiis dominis suis terrestribus colonum praedictum inservivisse prout et inservivit et certum est colonum in omnibus iis servitiis sub licen­tiatione debere domino suo esse obedientem, quae exercuit proxime ante licentiationem et praecipue prout dicit dominus actor a viginti quinque annis et propterea petunt eundem aggravar! vel exemptionem produci cogere, non enim ut generaliter dicam ad intentum domini actoris est in quaestione quid fecerint, sed quibus teneantur, tenentur autem de iure Regni communi ad omnia munia nisi exemptus a dominis suis sit, quam exemptionem producat, non enim contra Privilegium datur humanum testimonium. Dominus actor priora repetit et dicit quod domini Capitulares contra praedictum Decreti locum citatum semper a memoria hominum colonos Kraliocenses in prae­missis libertatibus conservarunt ante annos viginti aut viginti quinque, quos cum ad insuetos violenter labores coegissent se et alias ad bona domini Tahi ablicentiassent, pro quibus quidem insuetis laboribus nihil eorum quae domini in causam attracti postularent solvere tenerentur, ex quo non fuissent solita, sed violenta et coactiva servitia et petunt testes superinde acceptari et examinari. In causam attracti dicunt in causam attractos non meminisse aliquem decretalem se citasse, multo minus quod contra ipsos esse posset, sed locum Tripartiti annotasse, quem et stare volunt, prout stare debet, ideo restat solum ut exemptionem si quam habent ab ea lege producant. Deliberatum est quod coloni producant Privilegium et insuper testimonia, quibus docere debent dominos Capitulares contra illud ad insuetos labores eos violenter coegisse ante annos circiter viginti, uti ipsi coloni praetendunt, si produxerint Privi­legium gaudebunt illis libertatibus, quae in iis continentur expresse, sin minus paria in prothocolo si quae habent privilegii producant dominii, perlec­tis paribus examinatisque testibus et aut privilegio partes recipient iudicium. In causam attracti protestantur super deliberatione in ea parte in qua huma­num testimonium admittuntur, cum ex ipso solo privilegio seu exemptiona­libus omnino et liquido constabit, quae et quibus tenenerentur (!), ut omnino non sit necessarium ad humanum testimonium digredì et ideo penes delibe­rationem postulant ut dominus Actor producat quod habet, nos ea in parte deliberatione dominationum vestrarum contenti non solum prothocolo Eccle­siae nostrae privilegii, multis precibus solicitati et obtenti et racionabilibus de causis eisdem concessis, sed ipsum reale seu par realis privilegii pro parte sedis Dumowcz vicinis nempe horum Kraliocensium emanatis sub sigillo authentico Capitulari in medium producemus et insuper paria seu copiam per manus prioris procuratoris ipsius domini Actoris in priori processu no­minati et reali seu originali privilegio descripta producemus, quod Privilegium colonus prescriptus et alii vicini usu continuo roborarunt et alias clarum est quae sit rusticalis praescriptio tarn in bonis quam in iuribus et libertatibus nec etiam testimonio rusticorum contra nobiles potissimum terrestres dominos admitti possunt iuxta partis secundae tituli 27 et ideo petunt perlecto privile­gio seu paribus illius eundem in neglectis laboribus convinci ut supra. Actor dicit postulationem dominorum In causam attractorum non tenere, quia litterae 119

Next

/
Thumbnails
Contents