ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)

Strana - 102

Deliberatum est ex quo ipsi coloni adiudicatam productionem privilegii recusant nec ulterius se defendunt, convincuntur in actionibus propisitis per Dominos I. factis. A. appellat in sedem comitatus. Transmittitur. I. protestantur super admissa appellati one posteaquam nos colonos petitos extradare parati sumus ut supra et super eo quoque quod penes Privilegium humanum testimonium sit adiudicatum, cum ex ipso solo privile­gio libertas libertate congnosceretur nec testes scire posse quali privilegio coloni licentiati per Dominos I. sint donati. Ideo simpliciter petere, ut quem­admodum in priori sede aliquod deliberationibus determinatum est, ipsum Dominum A. appellari non posse postquam in causam attract! colonos extra­dare parati sunt ut supra. Praeterea peto praescriptos colonos in eo aggravare et convinci, quod tot annis libertate eisdem concessa usi sunt nuncque postquam ingrate alio se transferre volunt, ut libertates illas refundant, iuxta articulum et veterem Wladislai Decreto primo art. 93 et recentiorem Ferdinandi art. 28 anni 1556. Posoniensem. Petere praeterea ipsos I. Dominum iudicem ut colonis hiis et caeteris licentiatis desolationes domorum, aedificiorum et saepimentorum inhibeat iubeatque obedientiam in laboribus et in omnibus iussionibus donec in terris nostris commorantur, ab inferendis iniuriis damnisque tarn in bonis quam personis vicinorum et inter seipsos inhibeantur. Proetestanturque ut si aliquid horum contigerit et iussiones non expleverint, licebit ipsis I. et in posterum coram Domino iudice et iurato proponere et paenam inobedientiae expostulare. Dominus A. protestatur super praemissis allegationibus, facta appel­latane et petit paria sub sigillis iudicis nobilium et iurati. Id quoque prote­statur Dominus A. de violatione articuli. ne coloni sub licentiatione molesten­tur ultra debitum ordinem et usum antiquum terrasque colere ne prohibeant, alioquin si prohibuerint ad servitia non tenebuntur. I. protestantur ut supra et monent colonos, ut iussionibus Dominorum suorum pareant, deliberatioque huius sedis, ut ita pro singulis querelis, damnis etc. serviant atque si parti­culatim particularis ad singula facta fuisset deliberatio et pronuntiata, aliter protestarentur et peterent par sub sigillis. Dominus iudex cum iurato permittit terras collere colonis et ideo iubet eisdem, ut Dominis suis, iussionibus eorum sub paenis et laboribus caete­risque consuetis muniis obediant. Dva mala pečata. Anno Domini 1609. levata feria secunda proxima post Dominicam Iubi­late proxime praeterita [U. V], pro Domino appellante Stephanus Domyanich cum eisdem, pro Dominis I. magister Gregorius Nenadych dicitque cum protestatione quod causa in ea parte revideatur in qua est apellata, quae licet fuerit apellata totaliter ratione omnium colonorum licentiatorum. Quia tarnen medio tempore certo numero colonorum apellationi cessissent anteque usi fuissent iuditio ideoque cedunt nun apellationi et petunt novum. Datur novum ratione denominatorum colonorum. A. non admittit et superinde per sedem deliberari petit. Apparebit enim ex processu utrum novo uti possent. Datur novum in ea parte in qua cedunt Domini I. apellationi neque processus est legendus in parte cessionis. I. alia nempe appellata petunt revideri, A. 102

Next

/
Thumbnails
Contents