ARHIVSKI VJESNIK 16. (ZAGREB, 1973.)

Strana - 74

Quorum humili supllicatione iidem actores exaudita in subsequentem relaxa­tionem et limitationem per eosdem in causam attractos benevole acceptatam ac inviolabiliter observandam condescenderunt et concluserunt coram nobis et dictis assessoribus ea in parte nostris. Et imprimis quidem quod praefati in causa attracti Dominis actoribus omnium frugum autumnalium et veris vide­licet tritici, siliginis, hordei, avenae, millii, haidinae, pirae et szirek annis singulis decimam in specie dare tenebuntur sicut et vini, item laboratores manuales et vecturam necessariam ad parandum et reparandum fortalitium Topliczense ac calidas aquas ibidem habitas et ecclesias dabunt, tectum vero fortalitii seu castelii Topliczensi ipsimet propriis curis et expensis prout hactenus fecerunt continuabunt semper, quibus tarnen venerabile capitulum subsidium emendorum clavorum illos florenos rhenenses sex, quos chirurgi annuatim dare consueverunt percipiendos relaxavit et ordinavit. Tempore adventus aliquorum Dominorum capitularium muneralia victualia in subsidium victus facient, faenumque pro usu castellani et dominorum suorum actorum videlicet praescriptorum prout hactenus defalcabunt et component. Proventus solitos a ssessionibus et praediis ac aliis more hactenus consueto administra­bunt. Decimas etiam prout hactenus component ac vasa subministrabunt. Iudicia officiales et dominium seu actorum iuxta consuetudinem continuatam. Lignationes vero pro castello in causam attracti peragent. Iidem in causam attracti onera Regni subibunt, litteras et nuncios missi, prout antea deferent et comitivam ac equos praestabunt obviamque more observato procedent. Officiales dominorum suorum semper observabunt. Vigilesque duos in castello intertenebunt semper. Molam dominorum prout hactenus conservabunt semper. Item vecturas circa granum omnis generis tarn videlicet decimalium quam alias necessariam communitati dominorum praestabunt, sic et circa vinum et munitiones confiniorum capituli ac victualium ad castra pro persona capitu­lari, excepta vectura mellis qua perpetuo exempti erunt, sed ratione huius exemptionis dabunt annuatim venerabili capitulo perpetuis temporibus ad festum Sanctorum omnium florenos hungaricales viginti sex, quo ad decimam porcorum in specie earn sic relaxat venerabile capitulum domesticis subditis ut a singulo porco ante festum Sancti Ioannis Eaptistae nato denarios quatuor hoc est non a decima sed exempli gratia a decern porcis denarios quadraginta tempore decimationis millii et aliorum autumnalium semper solvent. Extranei autem ratione pascuationis aliter venerabili capitulo solvent. Portio possessio­naria villae Sancti Clementis venerabilis capituli reparationem et parationem tantum castelli Topliczensis laboratoribus manualibus et vectura iuvabit. Co­loni autem paròchiales in Hrasztovecz commorantes a reparatione castelli sem­per immunes erunt (demptis laboribus circa ecclesiam) sed parodio singulis septimanis singuli coloni paròchiales a festo Sancti Georgii martyris usque ad festum Sancti Martini per duos, reliqua anni parte per unum dabunt labora­tores. Onera vero Regni universa simul cum communitate seriatim tarnen ut moris est eorum subibunt. De apibus singulum decimum truncum seu alvear dabunt omnes subditi venerabili capitulo; qui autem decern non habuerit, a singulo trunco Viennenses duos solvet, a quibus tarnen semel solverint deci­mum non solvent secundario. Super qua compositione et limitatione ac praefa­torum subditorum humili supplicatione benevolaque omnium praemissorum acceptatione praesentes litteras nostras manuum nostrarum subscriptionibus ac sigillorum nostrorum impressionibus roboratas eidem venerabili capitulo 74

Next

/
Thumbnails
Contents