ARHIVSKI VJESNIK 16. (ZAGREB, 1973.)

Strana - 33

iobagiones ipsorum prescriptos nunc ut prefertur apud eosdem habitos in manus dictorum vicebanorum pro facienda iusticia et pro infligenda ipsis débita pena dare et assignare debebunt sub pena in eodem decreto expressa. Casu autem si aliqui ex prescriptis iobagionibus interim ad bona aliorum auffugerent, tales ipsi vicebani vigore eiusdem decreti ubique perquirere rehabereque et repetere sub pena in eodem decreto expressa possint et valeant habeantque petantque facultatem harum nostrarum vigore et testimonio literarum medi­ante. Et posthec huiusmodi iuramentalium deposicionum seriem ut fuerunt ex­pediende, idem iudex nobilium in futura congregacione nostra tempore scilicet huiusmodi iuramentalium deposicionum celebranda nobis oretenus referre et recitare debeat et teneatur présentes autem eo quod iidem vicebani in causa presenti actores fore dinoscuntur sigillis iudicum nobilium pretacti comitatus Crisiensis fecimus consignari. Datum Crisii predicta secundo die dicti festi Beatorum Simonis et Jude apostolorum. Anno Domini millesimo quingetesimo decimo sexto. Mađarski državni arhiv u Budimpešti, Diplomatikai levéltâr, br, 101507. 2. 1517. I 26. Križevci Slavonski sabor potvrđuje pismo kralja Ludovika od 25. XI 1516. kojim se određuje da Nikola Kerhen, Franjo Pethew i Sofija, udovica Nikole Akacija od Svetodušja ne moraju predati podbanovima kmetove, koji su se pobunili protiv sakupljača kraljevskog poreza, već da tim kmetovima mogu sami suditi na svojim posjedima. Nos Universitas nobilium et regnicolarum Regni Sclavonie memorie com­mendamus. Quod cum in causa inter egregios Balthasarem de Bathyan et alterum Balthasarem de Alap vicebanos dicti Regni Sclavonie ut actores ab una, ac egregios Nicolaum Kerhen de Belosowcz necnon Franciscum Pethew de Gerse ac dominam Sophiam relictam condam Nicolai Akacii de Zenthlelek et alios certos familiäres eorumdem uti in causam attractos, partibus ab alia, in praesenti nostra congregacione festi Conversionis Beati Pauli Apostoli proxime praeteriti hic Crisii celebrata, per Gregorium litteratum de Mykola, legitimum procuratorem dictorum in causam attractorum in personis eorun­dem quedam littere serenissimi Principis domini Lodovici Dei gracia regis Hungarie et Bohemie etc., domini nostri generosissimi preceptoriae super facto cuiusdam novi iudicii pro parte pretactorum in causam attractorum contra dictos actores emanate coram nobis in iudicio fuissent exhibite et praesentate. Mox Iohannes litteratus de Oresya pro prefatis actoribus cum procuratoriis litteris iudicis curie regie in eandem nostram exurgens presenciam et paria earundem in transsumto litterarum nostrarum per nos eisdem actoribus dari postulavit iurium eorumdem ad cautelam, quarum tenor talis est: Lodovicus dei gracia rex Hungarie et Bohemie etc. fidelibus nostris reverendo in Cristo patre, domino Petro Beryzlo, episcopo ecclesie Wesprimiensis ac Regnorum nostro­rum Dalmacie, Croacie et Sclavonie bano et magistro Prothonotario ac vice­magistro Regni nostri Sclavonie necnon iudicibus ac universitati nobilium 2 Arhivski vjesnik 33

Next

/
Thumbnails
Contents