ARHIVSKI VJESNIK 16. (ZAGREB, 1973.)

Strana - 29

obtentione (?), iidem in causam ataracti certis ecclesiasticis censuris utraque 1 praelibatarum authoritatum in eos iuste riteque et ligitime latis usque ad processum vinculorum excommunicationis, aggravationis, reaggravationis et interdicti sententiarum nexibus innodati et irretiti fuissent extitissentque et essent; propter quod, proh dolor, multi et quam plures in hac calamitatis poena, licet non ipsi litis consortes, sed alii christifideles ab hac luce deces­sissent et alius inter vêpres et spinas, alius vero extra cimiterium ^et sacrum locum inter sordes animalium et squall ores contumulati essent; prout huius­modi contumalationis vestigia in verificationem praemissorum, etiam modo nota omnibus praetereuntibus et intuentibus sunt ac manifesta existunt. Tamen iam fati in causam attracti sic victi et miserabiliter censuris affliciti se nulla humana spe posse ulterius progredi et deffendi inspirante etiam eisdem ad haec gratia Spiritus Sancti ad cor redeuntes et in sinum Sanctae Matris Ecclesiae redire anhelantes et satagentes, nobis arbitris et amicabilibus compositoribus praescriptis, prout praefertur huiusmodi differentiarum compositioni per omnia etiam in causam attracti cupientes finali et extremae terminationi et conclusioni, una cum praefatis actoribus bénévole libereque submiserunt et annuerunt. Unde nos domini Adalbertus praepositus, Andres decretorum doctor, archidiaconus cathedralis, Michael Opprasnich iudex et Sthephanus literatus pro parte iam fatorum actorum, item Matthias de Bedenicza lector, Valentinus decanus, Gregorius Sutor et Sthephanus Frenipar pro parte annotatorum in causam attractorum et excommunicatorum arbitri amieabiles­que compositores praenominati per partes praetactas unanimi voto et pari consensu aequaliter prout dictum est electi, maturo rationis discursu et piano aequitatis tramite praehabitis, pensatis etiam partium ambarum causis et negotiis earundem meritis, potius ad pietatem quam vindictam dictorum excommunicatorum peniuria expensarum et poena censurarum sufficienter afflictarum tendentes, praefatis omnibus et singulis causis differentiisque nec non litium anfractibus et quaestionum materiis partes inter easdem, occasione praescriptarum decimarum motis et qualitercumque in alterutram hactenus subortis et subsecutis, penitus et omnino sopitis et extinctis, talem inter partes easdem concordiam et pacis unionem perpetuo duraturam fecimus et ordinamus et effective concludenda statuimus fecimusque, ordinamus et finaliter authori­tate nobis in hac parte suffragante concludimus. Quod videlicet praefati actores, amodo et deinceps singulis annis, perpetuis futuris temporibus, décimas ipsas de vineis tarn pro nunc in Regesto ipsorum contenus, quam ex post si quae negatae existunt, quas libère perquirere et investigare possint adinveniendis et etiam deinceps plantandis et propagandis dictorum districtuum ambitu subiec­tis, libère et secure et absque omni contradictione et repugnatione cuiuspiam, iuxta Regni consuetudinem dicare seu dicari facere dicatasque exigere et exigi facere possint et valeant tamquam veri et legitimi earumdem decimarum pos­sessores. Quodque memorati in causam attracti et excommunicationis vinculo irretiti décimas ipsas vini et oreales, vulgo Zirovpinz, in vindemia proxime transacta, per eos dicari non admissas, dicari permutant et unusquisque eorum aperto cellario suo, eorundem actorum decimatoribus veram summam vini et orealium pro eodem anno praeterito excrescentium dicere nec non ad regestum dare ac ad festum Beatae Margarethae virginis et martyris proxime venturum persolvere debeant et teneantur. Nobiles vero illi, qui eosdem actores in causa ipsorum turbantes et penes dictes vinctos et excommunicatos exurgentes ad Castrum ferreum in causam traxerunt, ubi praelibati actores centum et quin­29

Next

/
Thumbnails
Contents