ARHIVSKI VJESNIK 16. (ZAGREB, 1973.)
Strana - 136
12 3 4 5 6 7 Brestovacz — 24 In quadraginta, et uno millibus, ducentis, viginti tribus florenis, 36 cruciferis cameraliter aestimatum Excellentissimo olim Domino Antonio Amato Comiti de Sereni, et sui masculini sexus descendentibus partim gratiali, partim vero oneroso titulo, iure perennali, faemineis vero descendentibus sub evictione in parte, in parte vero assistentia Fisci Regii, Divi olim Imperatores, et Reges Hungariae Leopoldus Primus, et Iosephus die decima ostava mensis novembris 1702 et decima mensis aprilis 1708 iure inscriptitio in 41223 36 Benigne contulerunt, praefatus autem Excellentissimus Dominus Comes, Domino colonello, et comandanti Brodensl, Ioanni Henrico Libero Baroni de la Trenck die vigesima quarta mensis ianuarii 1732 pro octodecim millibus florenorum divendidit, quod Dominium post interventam Eiusdem filli Domini colonelli Francisci de la Trencz incaptivationem pro parte Fisci Regii apprehensum, et cameraliter aliquot annis administratum, expost autem, et signanter quidem die vigesima nona mensis augusti 1754 Spectabili Domino Consiliario, et Inclyti Comitatus Pestiensis ordinario Vice Comiti Gabrieli Horanyi in summa triginta octa millium florenorum per Suam Maiestatem Sacratissimam clementer collatum, et cameraliter resignatum, a praefato autem Domino Consiliario, Perillustri Domino Ioanni Strissics, Inclyti Comitatus de Posega Tabulae iudiciariae assessori in anno 1759 die 19. mensis septembris, retenta nihilominus possessionis Prestovacz" medietate, quadraginta millibus florenorum, post mortem autem, et ex hac vita decessum dicti Domini Consiliarii, a suo Domino filio resignata attactae possessionis medietate in duobus millibus florenorum, consequenter in summa quadraginta duo136