ARHIVSKI VJESNIK 16. (ZAGREB, 1973.)

Strana - 120

subscriptis testibus, ego quidem Stefanus, filius quondam Desislavi de Pobrato de Delafodo, confiteor quod super me et super omnia mea bona pro perchivio uxoris mee Tichasle, filie quondam de Raçocho Scriciis, accepi cum consuetu­dine Ragusii totam partem dicte uxoris mee da vinea et terra cum omnibus suis pertinenciis que vinea et terra sunt in Dalafodo. Quam partem dicta uxor mea debet habere de pâtre suo Raçocho. Item accepi domum unam de planeis que est in Dalafodo. Nos Junius et Sergius filii quondam Dimitrii de Sosena damus dicte Thicasle nepti nostre partes nostras de dicta domo. Hec autem carta nullo testimonio rumpi possit. Hii sunt testes: Johanes Deodati juratus judex et Marinus de Prodanello testis. Et ego diaconus Andreas de Benessa canonicus ragusinus et comunis Ragusii juratus notarius scripsi hec et robo­ravi. (Signum notarile.) Na poleđini: Stefano Desislavo de Probrato di Mezzo riceruta dotale. Signatura: Prep. 13 No 322. 41. (Druga polovica XIII st. U Ankoni). — Posredovanje načelnika i općine An­kone da Dubrovčani Martinus Senacie, Vito de Lam(p)r% i Segna de Çaua vrate dug 49 Ubara ankonskih Bonecasi Agrificie, građaninu Ankone. (Secunda pars saec. XIII. Anconae). — Interventio potestatis et communis Anconae ut Ragusei Martinus Senacie, Vita de Lam(p)ri et Segna de Çaua debitum 49 libras anconitanas Bonacasae Agrificiae, civi Anconae, solvant. Probitas cuius longe lateque diffusa radiât tamquam sidus. Nobili et prudentissimo domino comiti (prazno, vacuum) de Ragusia, Lanbertinus de Lunapelle civis bonensis et potestas Anconae et eiusdem civitatis consilium et commune salutem et hamoris perpetui firmitatem. Amicicie vestre pro nostris civibus secure nostras preces et licteras destinamus. Credentes exaudi­cionis effectum tanto magis consequi per octatum(?) quanto pocius a fonte iusticie procedere dignoscuntur. Cum igitur Martinus Senacie, Vita de Lan(p)ri et Segna de Çaua vestri cives XLVIIII libras anconitanas dare et solvere teneantur Bonecase Agrificie nostro civi onoribili et potenti et dictam pecu­niam ipse non posit consequi ab eisdem. Dilectionem vestram tenore presen­cium flagitamus, quam amiciciam memorantes purissimam inter nos et vos longi temporis spacio virescentem dicto nostri civi velitis plenarie facere racionem de supra dicto debito ut vobis patebit per puplicum instrumentum. Quod si duxeritis faciendum nos ad similia et maiora semper hab(eb)itis obligatos. Alioquin ipsum indempnem curabimus conservare ut nostri statuti forma postulat et requirit. Na poleđini: del 1200 al 1300. No 325 saec 1200—1299. Lettera del podestâ d'Ancona reclamante l'intervento del comune di Ragusa per la soluzione di debito da parte di Martino Feracie ed altri da Ragusa di perpero 49 al Benincasa Lamberto de LunareZli. (Regestum falsum est) Per g. 17,5 X 9,2 cm 120

Next

/
Thumbnails
Contents