ARHIVSKI VJESNIK 16. (ZAGREB, 1973.)

Strana - 118

37. 1294, listopad. U Dubrovniku. — Arbitrarni suci dosuđuju neki komad zemlje i vinograda na Lastovu Dragomilu Dobrojeviću. 1294, october. Ragusii. — Iudices arbitri quandam partem terrae et vineae in Lagusta Dragomillo Dobroevic adjudicant. In Christi nomine. Anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo quarto... mense octubris, Ragusii. Coram vobis domino de Mence socio do­mini comitis Justiniani judicio loco dicti domini comitis et juratis judi­cibus Grubesia Ragnine et Vitale Binçole. Nos ... de Saraca, Lampredius Balislave et Ursacius de Bodacie testificamur quod fuimus electi arbitri et arbitratores, amicabiles compositores de voluntate et consensu partium inter Visignam, uxorem quondam Grubesse de Lagusta ex parte una et Dragomil­lum Dobroevic de Lagusta ex altera parte. Talis nam erat questio inter eos. Dicebat autem dicta Visigna: »Tu, Dragomille, habes unam terram et unum passum de vinea que fuerunt viri mei Grubesse. Redde, ergo terram et vineam ipsam quia non habes causam nec racionem tenendi possessionem ipsam«. Cui predictus Dragomillus respondit: »Verum est quod habeo et possideo terram et vineam ipsam in Lagusta que fuit viri tui predicti et habeo racionem possidendi eas, quia vir tuus predictus dédit mihi vineam et terram illam occasione unius furti quod fecit mihi quodam tempore. Quare rogavit me domino comiti non dicere furtum illud pro quo mihi possessionem suam predic­tus délibéra vit. Et hoc paratus sum per ydoneos testes probare«. Nos ergo pre­dicti arbitri auditis rationibus et allegationibus partium quia legittime per ydoneos testes nobis probatum fuit, quod dictus Grubessa dedit eidem Dragomillo dictam terram et vineam suam in Lagusta occasione unius furti facti dicto Dragomillo, diximus et judicavimus per sentenciam de parcium voluntate quod dicta terra et vinea sit dicti Dragomilli in perpetuum. Et dicta Visigna nec alter pro ea eidem Dragomillo de hoc possint facere questionem. Hec autem sentencia nullo testimonio rumpi possit. Et ego diaconus Andreas de Benessa canonicus ragusinus comunis Ragusii juratus notarius scripsi dictam sentenciam et roboravi. (Signum notarile.) Perg. 25X13,2 cm 38. 1296, listopad. U Dubrovniku. — Fragment isprave o upravi nad nekom crk­vom. 1296, october. Ragusii. — Fragmentum documenti de patronato cuiusdam ec­clesiae. In nomine domini. Millesimo ducentesimo nonagesimo sex(to) mense octubris, in Ragusio, in domo presbiteri ce ... Andrée de Benexa, diaconi Petri de Cer ... ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum. Presbiter Ragnine, abbas et patronus ecclesie sancti ... voluntarie, non cohactus, nec convictus nec supradicte et constituit procuratorem suum et nuncium presentem et mandatum suscipientem ut patrono ad ecclesiam sic vacan­tem de Grubesa in abbatem et rectorem elemosinam et ex gracia speciali. Qui Pascalis ipsius presbiteri .... patroni presentavit ar­118

Next

/
Thumbnails
Contents