ARHIVSKI VJESNIK 16. (ZAGREB, 1973.)
Strana - 105
specificatione contenta, a die publicatae contra eos sententiae numerando, subeundos, condemnentur, ad hujus vero effectum erga demissam Consilij nostri Aulae Bellici propositionem praesidia qvoqve, et qvidem pro iis, qvi ad sex, nec non qvinqve, et qvatuor annorum captivitatem adjudicati sunt, Temesvarinum: aliis vero, qvibus trium, ac duorum annorum carceres praescripti fuerunt; Petro-Varadinum; ad unius vero anni, et respective menstruales captivitatem condemnatis Eszekinum benigne denominaverimus: ordinatumqve jam una etiam sit, ut praefecti militares memoratorum Praesidiorum, captivos illos, dum eo deducti fuerint, recipiant, et laboribus in fortificatorio tempore praescripto obeundis applicent. Ad hujus itaqve benignae resolutionis nostrae factarumqve dispositionum realem executionem, noverit fidelitas vestra apud suum in Regno nostro Croatiae locumtenentem actutum disponere, ut habita praeprimis, et qvidem qvanto citius cum Generali Armorum nostrorum in Sclavonia Praefectura mutua cointelligentia, praememorati captivi hactenus in Libera, et Regia nostra Civitate Zagrabiensi detenti, per militiam Regni Banalem bene custoditi, ad Confinium nostrum Gradiscanum deducantur, ibidemque alteri militiae nostrae (cui de illorum ad se receptione, ulteriorique ad loca destinata promotione, ordines necessarij sua via jam dati sunt) resignentur; in reliqvo eidem Fidelitati vestrae gratia, et dementia nostra Caesareo-Regia benigne, ac jugiter propensae manemus. Datum in Archiducali Civitate nostra Vienna Austriae, die qvarta mensis septembris, anno Domini millesimo septingentesimo qvinqvagesimo qvinto. Maria Theresia, manu propria Comes Leopoldus de Nadasdy, manu propria Bernardus Koncsek, manu propria Specificatio tumultuantium in Croatia rusticorum partim ad annuales, partim vero ad menstruales carceres, et labores publicos condemnatorum. Georgius Szever — ad sex annos. Lucas Czuczell Andreas Chupen Mathias Kelek Iosephus Spanics Iosephus Podgaiszky Mathias Mussevics Stephanus Mussevics Stephanus Kolics aliter Pentek Laurentius Dudas Michael Delisinovics Andreas Gomasz Petrus Meszar Franciscus Polgar aliter Geczj, et Ioannes Horvath Thomas Meszar ad quinque annos No 16. 105