ARHIVSKI VJESNIK 15. (ZAGREB, 1972.)

Strana - 62

judex et subscript! testes litterati litterati (sic) de eadem terra ad hoc specia­liter vocati et rogati presenti puplico scripto fatemur quod comitus Matheus de Longis de Trano nuncius reverendi patris et domini fratris Bonaventure de ordine fratrum minorum miseracione divina archiepiscopi Ragusini ostendit nobis et puplice legi fecit quasdam litteras nobilium et egregiorum virorum domini Lotterii Filangerri et domini Oddonis de Alneto militum et familiario­rum domini principis, ac ohm prepositorum portuum tocius Apulie notis et consuetis sigillis eorum in cera rubea munitas. Prudentibus viris Angelo de Pesquicio, Bartholomeo de dompna Cita et Andrée de judice Gaudio de Barolo statutis tune ab eis de militibus super custodia portus Baroli dirrectas, quas litteras idem nuncius nomine proprio parte eiusdem domini archiepiscopi peciit a nobis nostrum super hoc officium implorando transcribi, autenticari et in puplica forma redigi pro eo quod predicti domini archiepiscopi interesse dicebat. Nos autem ipsius peticionibus admissis utpote consentaneis rationi maxime quia nostrum non possumus nec debemus officium denegare et quia ipsas litteras vidimus non abolitas, non cancellatas nec in aliqua sui parte corruptas manda­vimus notario Johani de Cristiano puplico Baroli notario qui nobiscum presens erat ut ipsas litteras de verbo ad verbum nichil eis addito seu suttracto trans­criberet, autenticaret et in publica forma redigeret, qui mandato nostro obtem­perans predictas litteras de verbo ad verbum nichil in eis addito vel diminuto transcripsit, autenticavit et in presentem puplicam formam redegit iuxta juris ordinem et morem exinde consuetum quarum litterarum tenor per omnia talis erat. Prudentibus viris Angelo de Peschicio, Bartholomeo de dopna Cita et Andrée de judice Gaudio de Barolo statutis super custodia portuum eiusdem terre amicis eorum Lotterio Filangerio et Oddo de Alneto milites et familiäres domini principis ac prepositi portuum tocius Apulie salutem et amorem since­rum. Ab excellentissimo domino principe sub utroque sigillo magno videlicet vicarie pendentis et parvo secreto suo litteras recepimus in hac forma: Karolus illustris Jerusalemi et Sicilie regni primogenitus etc. Domino Lotterio Filange­rio et domino Oddoni de Alneto statutis super custodia portuum Apulie dilecti s familiaribus et devotis suis etc. Scire vos volumus quod secretario Apulie scri­bimus in hec verba.. Karolus etc. secretario-Apulie etc. dudum vobis ac olim Mauro Fezario de Ravello vestro in eisdem offieiis socio litteras nostras sub utroque sigillo magno videlicet pendenti et parvo secreto munitas direximus in hec verba. Karolus illustris Jerusalemi et Sicilie regni primogenitus etc. Landulfo de Auferio militi et Mauro Fezario de Ravello secretariis etc. dudum Laurencio Rufulo vestro in officio predeoessori litteras nostras direximus in hec verba. Karolus illustris Jerusalemi et Sicilie regni primogenitus etc. Laurencio Rufulo de Ravello secreto etc. Cum venerabili patri archiepiscopo Ragusino ad peticionem illustris regine Servie karissime cognate nostre extrahendi de portu Baroli frumenti salmas trecentas ad salmam generalem ferrendas ad pre­dictam terram Ragusii per mare pro usu suo et familie eius licenciam duxeri­mus concedendam, devocioni tue precipimus quatenus recepto prius ab nuncio dicti archiepiscopi ydonea fideiussoria caucione, quod predicti frumenti quanti­tatem non alio quam ad predictam terram Ragusie déférât. Quoque de ipsius exoneracione a potestate vel rectore seu consulibus eiusdem terre in conpetenti termino sibi partem iuxta loci distanciam prefigendo, ydoneas sub sigillis eo­rum tibi déférât responsales. Deinde nuncium ipsum predictas salmas frumenti 62

Next

/
Thumbnails
Contents