ARHIVSKI VJESNIK 15. (ZAGREB, 1972.)
Strana - 59
20. 1280, 27. srpnja. U Dubrovniku. — Kopija sudskog poziva Dobroslavu de Bodacia da u roku od godine dana uredi pitanje 7 unca zlata, koje je primio od svoga brata Fuska u entegu. 1280, 27. juli. Ragusii. — Dobrosslavus de Bodacia citatur ratione, septem unciarum auri, quas a fratre suo Fusco in entegam recepit, solvere. Exemplum cuiusdam litterae. Marcus Geno comes Ragusii et jurati judices eius, nobili et prudent! viro Dobrosclavo de Bodacia dilecto civi et fideli suo salutem et dilectionis affectum. Cum nobilis vir Fuscus Bincole frater tuus comparuerit coram nobis dicens quod ab ipso longo tempore elapso recepisti in entega uncias auri septem (m)inus quarta cum consuetudine Ragusii de quibus uncus ipse Fuscus asserit, quod ei nullam curasti facere rationem nec satisfactionem sibi aliquam facere voluisti. Prudenciam tuam requirimus, tibi districte precipiendo mandantes, quatenus infra unum annum postquam présentes tibi fuerint presentate, quern terminum pro primo, secundo et tercio termino tibi peremptorie assignamus, coram nobis per te vel per ydoneum procuratorem qui pro te respondeat et solvat si quid fuerit iudicatum, debeas comparere facturus dicto Fusco de predictis coram nostra presencia racionem. Sciendo pro certo quod si huius mandati nostri contemptor extiteris contra te et bona tua secundum forman statutorum nostrorum mediante iusticia procedemus. Datum Ragusii anno domini millesimo ducentesimo octuagesimo, indictione octava, die vigesimo septimo intrante mense julii. Na poleđini: Exemplum litter e misse Dobrosclavo de Bodacia. Papir 22,5 x 9,5 cm. 21. (1281, 1. srpnja), U Kotoru. — Punomoć općine Kotora svojim predstavnicima da mogu uzeti u Dubrovniku poklad (depozit) župana Dese. (1281, 1 iullii). Cathari. — Procuratio communis Cathari suis procuratoribus ut Ragusii depositum jupani Desae recipere possint. Salutifere incarnationis domini anno [mil]lesimo ducentesimo [octogesimo] primo, mense [iulii, primo die intrante]. Nos comune Catari consentimus Johanni [de Pribi], Nicolao Dabronis, Johanni [Gymanoi, Johanni] de Gille, 59