ARHIVSKI VJESNIK 15. (ZAGREB, 1972.)

Strana - 50

nec sui filii oblivisci possent. Et secunda causa esset, quod homicidia, quae hinc orirentur, evitare cuperet, et in posterum adversariorum fidei nihil fideret. Hisque dictis claves arcis manibus nostris tanquam commissariorum Maiestatis Imperatoriae assignavit, cui breviter respondimus, se in resigna­tione medietatis arcis et bonorum ac proventuum omnium id facere, quod deceret studiosum et fidelem servitorem ac consiliarium Maiestatis Impera­toriae, et cognitum haberet Maiestatem Imperatoriam iusticiae amantem esse, nec cuiusquam fidelium suorum iuribus derogare vel violare velie, idque respondit quod universorum medietas a XXVII Iunii mensis elapsi eius Maiestatem concerneret. Ex quibus si quid exactum iam esset ad manus pro­visoris Suae Maiestatis istic constituti assignaret, quod vero restaret inex­actum, illud una cum suo officiale exigeretur ac aequaliter divideretur. De messe huius anni respondit sibi dificilimum esse, quod medietas eius petatur, cum de iure messis integra ipsum concerneret, tarnen ut suam obedientiam declaret, messis medietatem eius Maiestati concederet, ita tarnen, ut semen illud, quod terrae fuit mandatum anno elapso proprium suum fuerit, sibi restituatur. Oppugnavimus rationibus quibus potuimus, quod non debeatur seminis etiam medietas sibi restituì, verum ut rem paucis absolveret, reliquit iudicio Vicebani et Vicemagistri Prothonotarii, qui iustum postulare eum dixerunt. Et ne insciis Dominationibus Vestris ... per nos quid ageretur, impetravimus a domino Tahy, ne medietatem seminis interim ex­ciperet, donec ad easdem hoc negotii referremus. Iam iudicio Dominationum Vestrarum ... committimus, quid ea in re sit agendum. Nobis pro nostro iudicio videtur, medietas seminis messis praeteritae ei restituì deberi, eo quod id omne proprium suum fuerit, et tota messis ex suo semine constiterit. His ita peractis inventarium iuxta regestum tempore assignations arcis Zozed ad manus domini Tahy confectum conscripsimus, quod sub signo A. exhibemus. Deinde advocato Nicolao Chepregy racionista domini Tahy postulavimus regesta tarn frumenti omnis generis huius anni, quam etiam vinorum produci, quibus productis ab eo solemniter iuramentum sumpsimus, quod de proven­tibus nihil celaret, sed fideliter universos proventus vini et frumenti ac alios indicaret, regestumque iustum et verum produceret, qui respondit se minime debere servire domino suo cum iactura animae suae, ob id fateretur se vera regesta produxisse, et nec alia habere, ac etiam de proventibus nihil celaret, cum et dominus suus hoc idem sibi mandasset. Ita computata quantitate vini et frumenti, earn in duas aequales medietates discrevimus, et quanta autem uniuscuiusque sit quantitas, ex regesto per provisorem subscripto, littera .B. signato, item ex brevi signatura omnium proventuum per nos conscripta elemento .C. notata, Dominationibus Vestris ... optime constabit. Ita fecimus etiam in aliis locis allodiaturis extra arcem habitis, et in castello quoque Also Stubycza, quae omnia ad manus provisoris assignavimus. Omni­bus igitur iuxta mandatum Caesareae Maiestatis ad manus nostras assignatis et receptis, literas eius reversales domino Tahy restituimus, una cum restanti summa salarii sui Canisiensis, scilicet octingentorum octuaginta octo flo­renorum Rhenensium et cruciferorum 24, quam pecuniam ab egregio domino Ambrosio litterato de Gregoryancz de commissione Caesareae Maiestatis acce­pimus datis ei nostris literis recognitionalibus, et literas Caesareae Maiesta­tis apud Tahium habitas tarn de summa salarii sui Canisiensis, quam transac­tions super arendatione arcis Zozed ab eo recepimus ac cassandas Domina­50

Next

/
Thumbnails
Contents