ARHIVSKI VJESNIK 15. (ZAGREB, 1972.)
Strana - 43
clementissimi, nomine serio eidem commiserimus, ne ullius discordiae et offensionis contra magnificum dominum Franciscum Tahy author esset, sed concordiam pacemque summo studio coleret, ne ansa illi praeberetur de Dominatione Vestra merito conquerendi. Idem tarnen dominus Tahy per servitores suos nobis noviter (?) significandum curavit Dominationem Vestram quiescere nullo modo posse, seque ipsum et familiam eius in dominio Zomzedwariensi existentem varus iniuriis, insolentiis et diversis damnis lacessere, quibus quidem Dominationis Vestrae actis usque adeo dictus dominus Tahy commotus sit, ut patientiam ulteriorem in ferenda Dominationis Vestrae persona nullo pacto se habere posse affirmet, rogatque nos summis precibus, ut huic malo occurrere deque alio provisore constituendo curam habere velimus. Cum autem non ignoret Dominatio Vestra deliberationem Sacrae Caesareae Maiestatis de dimittendis ad Zomzedwar certis commissariis, qui controversiam inter vos diu agitatam et quotidianis iniuriarum auctionibus excrescentem cognoscant, Suamque Maiestatem de re cognita informent, commissarii quidem propter praesentia iudicia generalia, quae hic celebrantur, expediri non potuerunt, absolutis tarnen iudiciis ii dimittentur. Interim, ut rerum Zomzedwariensium status quietus et pacificus esse possit, Dominationi Vestrae Sacrae Maiestatis Caesareae authoritate firmissime denuo comittimus et mandamus, ut quantum umquam in suis viribus et potestate situm erit, pacis et concordiae sit studiosus, neque vel minima re dissensionis et quaerimoniae alicuius iustam occasionem praebeat, seque intra limites officii sui contineat. Nam Sacra Maiestas Caesarea controversiam Zomzedwariensem non cognoscere modo, sed partem alterutram, que in culpa esse comperietur, aut utramque, si communis erit culpa, punire quoque certo statui t. Quapropter si et gravem indignationem et poenam incurrere non vult, studeat quieti et paci, quam ut altera pars quoque mutuam colat, domino Tahy per servitores suos denunciandum curavimus. Bene valeat Dominatio Vestra. Datum Posonii 13. Maii anno [15] 68. Mađarski državni arhiv, Expeditiones camerales 1568, fol. 60. Originalna numeracija 338. Koncept. 33. Poslije 17. X 1568. . Provizor susjedgradsko-stubičkog vlastelinstva Stjepan Gerdak obavještava Ugarsku komoru o uvođenju fiskalne uprave na trakošćansko vlastelinstvo i djelatnosti kraljevskih povjerenika koji su trebali riješiti njegove sporove s Franjom Tahyjem. Reverendissime, Magnifici.., Non putavi silencio pertranseundum fore, quibus de causis hane mei itineris fatigam hue Posonium assumpserim, praesertim cum insint mihi certa ac evidentissima, et non parvi momenti négocia, tum cum Dominationibus Vestris, tum eciam in sede Sacrae Caesareae et Regiae Maiestatis iudiciaria habitis. Primum itaque inter omnia itineris mei assumpeio fuit, quod litteras introduccionis et statucionis super arce Trakostyan et pertinentiarum suarum pro parte praefatae Caesareae et Regiae Maiestatis in Capitulo Zagrabiensi noviter confectas et emannatas non per aliquem ex predialibus Suae Maiesta43