ARHIVSKI VJESNIK 15. (ZAGREB, 1972.)

Strana - 40

Quod ad rationes administrationis praefati Gerdak spectat, eas quidem Camerae huic Maiestatis Vestrae Sacratissimae exhibuit, quarum extractum summarium Maiestati Vestrae Sacratissimae hisce annexum humillime trans­mittimus, ex quo facile liquet, quonam in statu rationes ipsae sitae sint. Quae, quamvis sint dubiae et probationibus careant, atque contrascriba Joan­nes Varasdiensis medio tempore sit mortuus, cuius etiam rationes nullae hie extant apud Cameram, cum quibus rationes Gerdakianae conferri debuissent, tarnen tenuem (?) nostram censuram super iis, quae superflue erogata esse videbantur, addidimus. Et nisi odia inter ipsum Thahy et Gerdak ita exarsis­sent, non abs re fore putaremus, si ab ipso Thahy rationes quoque suae super proventuum alterius medietatis administratione postularentur; quae cum ra­tionibus Gerdaki conferrentur, cum proventus aequaliter sint collecti et ipse Thahy sit quasi contrascriba provisoris. Tarnen cum verendum sit, ne ipse Tahy rationes suas proferre recuset (?) aut non puras sit exhibiturus, cense­remus rem hanc quoque ad inquisiionem esse reiciendam, quod ubi Maiestati Vestrae Sacratissimae benigne probabitur, nos conceptis hie inquisitionis ip­sius capitibus earn fidedignis personis essemus commissuri. Quantum ad alteram postulationem praefati Gerdakii attinet, ubi scilicet sibi expensas quas a die 17. Iunii usque festum S. Martini anni [15] 66, quo officium hoc provisoratus Zomzedwariensis ingressus est, responsum de pro­visoratu arcis Zenderew expectando fecit, refundi postulat, non habet, cle­mentissime Imperator, ipse Gerdak hac de re merito conquerendi causam, cum ipse et salarium, quod illi ratione contrascribatus Zygethiensis debeba­tur, et expensae ad Clemens Sacrae Maiestatis Vestrae mandatum, ac insuper centum floreni donativi nomine, prout ex adiecta signatura patet, sint ex' Camera hac Maiestatis Vestrae Sacratissimae persoluti, quibus domi expec­tando contentus esse potest. Id quod erat Maiestati Vestrae Sacratissimae ad utrumque eius clemens mandatum, scriptis Gerdakii una iterum remissis, hu­millime rescribendum. Quam Deus ... Datum Posonii die 18. Februaru anno [15] 68. Mađarski državni arhiv, Expeditiones camerales 1568. Fol. 27—28. Originalna numeracija 103. Koncept. \ 29. Beč, 20. II 1568. Kralj Maksimilijan II traži od Ugarske komore mišljenje što treba poduzeti za rješenje sukoba i nesuglasica između provizora Stjepana Gerdaka i Franje Tahyja. Maximiiianus Secundus... Reverende, Magnifiée ac Egregii, fidèles no­bis dilecti. Commisimus vobis superior! mense, ut nos de negocio inter Fran­ciscum Thahy et provisorem nostrum Zomzedwariensem Stephanum Gerdack cornponendo et qua ratione, et per quos de utriusque querelis certa inquisitio institui posset, consilio vestro adiecto certiores faceretis. Qua de re cum in­terea praefatus Thay et Gerdack adiectis suis supplicationibus rursus coram nobis contentiones moverint, mandamus vobis benigne, ut negocium maturetis et his quoque scriptis diligenter excussis sententiam vestram nobis declaretis, 40

Next

/
Thumbnails
Contents