ARHIVSKI VJESNIK 15. (ZAGREB, 1972.)

Strana - 23

scitu officialium Maiestatis Caesaree ac Regie; nec talia contingerunt actenus nec de una parte, nec alia; vinea clavigeri si est accepta sine iusta causa, reddatur. Nam pocius colonos vellem auge ri quam minui; si vero ex causa racionabili est accepta, ex tunc vinum illius vineae dividetur in duas equales partes. Ideo si quid factum est per meos officiales, id omnino sine scitu meo est factum, nec mea permissione, nec actenus mihi aut per Dominum Banum vel suos officiales more antiquo et solito significatum est, quia ego hec acte­nus conplanassem, et eciam conplanare curabo, quanto cicius domum rediero, iusto et licito modo. Dominam autem consortem meam Dominationes Vestrae Magnificae sciant esse mulierem, et non virum, et actenus muliebria exercuisse, utinam accusatorum quoque uxores id facerent. Servus Dominationum Vestrarum Magnificarum Franciscus de Thah. (kancelarijska bilješka) Camerae Hungaricae includendum. Mađarski državni arhiv, Benignae resolutiones 1566, fol. 88—89. Tahijev auto­graf (?). Prilog Kraljevom nalogu od 9. XI 1566, * Pismo nema originalnog datuma, nego je na njemu kancelarijska bilješka »4 Octobris 66«, koja je precrtana, pa ispod nje napisana nova »8 Novembris 66«. 4. Požun, 7. X 1566. Ugarska komora obavještava kralja Maksimilijana II da će od zagrebačkog biskupa tražiti izvještaj o nasiljima Franje Tahyja na susjedgradsko-stubič­kim posjedima i predlaže da mu se zabrani ubiranje nezakonitih daća. Sacratissime Caesar ... Perlecto Sacratissimae Maiestatis Vestrae man­dato et decreto magnifico domino Francisco de Thah super violentiis quibus­dam in castro Zomzedwara et castello Stubycza praeter aequitatem commissis exhibito, responsoque eiusdem domini Thahy superinde dato, aliam ea de re Sacratissimae Maiestati Vestrae informationem perscribere non habemus, quam quod ea tota actio commissariis, qui nunc provisorem et contrascribam ad officia sua collocaturi sunt, committatur, illic in re praesenti (?) cognoscenda, qua de re ad reverendissimum dominum Episcopum Zagrabiensem mandatum edendum esse submisse censeremus, quo illi iniungeretur, ut commissariis ipsis, quos electurus est, eius quoque negocii diligentem investigationem et cognitio­nem committat et quicquid ea quoque in re compererint, id scripto eorum ad Sacratissimam Maiestatem Vestram referent. Committendum praeterea domino Thahy serio censeremus, ne quid vel taxae, vel alio nomine a subditis exigat, neque aliquam innovationem praeter ius et aequum introducat, sed omnia cum scitu et consensu provisoris Maiestatis Vestrae Sacratissimae et contra­scribae agat. Et si qui puniendi sunt, iure et communi iuditio id fiat. Id quod Sacratissimae Maiestati Vestrae summisse perscribendum fuit, scripto domini Thahy et decreto Sacratissimae Maiestatis Vestrae una remisso. Quam Deus ... Datum Posonii 7. Octobris anno 1566. Mađarski državni arhiv, Expeditiones camerales 1566, fol. 205. Koncept. 23

Next

/
Thumbnails
Contents