ARHIVSKI VJESNIK 13. (ZAGREB, 1970.)

Strana - 494

1567. I 7. Stephano Gerdak et Joanni litterato Varasdiensi, ut negotium colonorum castri Szomzedwara et castelli Also Stubicza apud Dominum Thahy diligenter sollicitentur, commissariisque ad hoc delegatis de expensis necessariis pro­spiciant. 1567. II 12. Stephano Gerdak ut sollicitetur dominum Thahy ut vexationi subditorum arcis Zomzedwara et castelli Also Stubicza finem imponat: triticum porro et vina non necessaria ad arcis et castelli intertentionem et quae sine damno diutius servari non possunt, divendantur. 1567. V 15. Stephano Gerdak ut negotium inquisitionis contra dominum Tahy urgen­dae diligenter et mature exequi curet. J567. V 15. Suae Maiestati quaerelae officialium in Szomzedwara et Also Stubicza constitutorum contra violentias domini Thahy factae demisse repraesentantur, adiecta contrascribae eius loci informatione de bonis nuper defuncti Joannis Gyulay. 1567. V 15. Sua Maiestas a Camera de inquisitione super rebellione Zomzedwariensi peracta informatur. 1567. V 18. St. Gerdak et Joanni litt. Varasdiensi officialibus castri Zomzedwara iniun­gitur, ut occultam inquisitionem super morte et bonis Joannis Gyulay peragant atque circumstantialiter de his Çameram informent. 1567. V 26. Suae Maiestati décimas castri Szomzedwara et castelli Also Stubicza a Capitulo Zagrabiensi conducendas esse démisse repraesentatur, serioque per Suam Maiestatem domino Thahy interdicendum fore, ne colonos praesertim Suae Maiestatis ad inconsueta et indebita servitia adigere praesumat. 1567. VI 2 Sua Maiestas exoratur, ut hospitiorum distributionem Georgio Thahy de­mandare dignetur, ne ulio modo causarum directorem in hospitio suo turbare praesumat. 1567. VI 18. St. Gerdak ut inquisitionem per hominem regium mandato compulsorio et testimonio Capituli Zagrabiensis mediante peragi curet, décimas Capituli eiusdem colligat arendamque pro iis statis temporibus depositurus. 1567. VI 20. Mandatum Suae Maiestatis domino Thahy sonans de non impedienda per ipsum decimarum per officiales regios fienda perceptione, deque colonis arcis Szomsedwara et castelli Also Stubicza ad indebita servitia non compellendis. 1567. VII 7. Suae Maiestati repraesentatur, quod cum dominus Thahy in arcem Szom­szedwara certum numerum militum induxisset, ei mandato Suae Maiestatis serio praecipiendum fore, ne vi et potentia mediante aliquid contra iura Suae Maiestatis attentare praesumat. 494

Next

/
Thumbnails
Contents