ARHIVSKI VJESNIK 11-12. (ZAGREB, 1968-1969.)

Strana - 33

Austria deprehensus et captiuus hue adductus est. Qui primo placide, deinde per torturam examinandus erit. 1. Cuias aut unde sit 2. Quamobrem Pribek appelletur, utrum a Turcis ad has partes aufugerit, et quamdiu id sit. 3. Quamdiu in illis locis fuerit. 4. Quae causa sit, cur hoc f acinus perpetrauerit. 5. Quam diu hoc ipsum meditatus sit, atque proposuerit. 6. Quid eum mouerit. 7. Proposito prius hoc facinore, quid obstitit, quo minus illud in effectum deducere potuerit, 8. Qui sint eius hac in re complices cum quibus hoc ipsum consultant, atque a principio in effectum deduxerit. 9. Qui eius precipui fuerint capitanei et quot fuerint, quibus etiam potissime fidebat. 10. Quale eius propositum et intentum fuerit per id efficere. 11. An magistratum et nobiles abrogare et expellere, aut nouum regimen instituere, seipsum aut alium quempiam in Regem collocare uoluerit. 12. An ille et quare telonium et tributa abrogare uoluerit. 13. Qualem intelligentiam cum Turcis habuerit. 14. Si res illi successisset, illeque superior extitisset, qualiter se erga Turcas gerere voluerit. 15. Quid contra Imperatorem et Suam Serenitatem tentare proposuerit. 16. Quot arces curias et oppida depredauerit. 17. Quales nobiles ac alios, qui illi contrariati sunt, interfici iusserit. 18. Quid pecuniarum, argenti et auri consecutus sit. 19. Quo ea fecerit, locarit aut cui custodiendas dedit. 20. An nobilis in Gradacz Mathias Kosalith, ad quern se primo, cum fugaretur, recepit, huius negocii reus sit et quomodo. 21. Utrum, nuncius Martschinchich quern ille et Michael Gossatitsch ad prefatum nobilem pro equis suis miserant, huic quoque coniurationi addictüs fuerit. 22. Utrum Gosetitsch semper illi in hac coniuratione adheserit. 23. Cum ipse Gregoritsch aliquot capitaneos constituisset, fuit inter illos quidam serrator Paulus Stercz uocatus, quern ipse ad Kintsperg et Herberg expediuerat, is quibusdam potum ex poculo praebuit,- qui licet antea nullum animum ad hanc rem habuerint, deinde tarnen se huic coniurationi addixe­runt, et uoluntati ipsius Gregoritsch se subiecerunt, qualis potus ille fuerit, quomodo eum confecerit, qualesque uires habuerit. 24. An cum Croatis huius Regionis aliquam intelligentiam habuerit. Qui inter ipsos praecipui sint. 25. Qualiter Oswaldus ille, ad quern adiunctas litteras dedit (N° —1) illi parens fuerit et coniunctus. Et quicquid supra interrogata ista ex responsis eiusdem ulterius inter­rogandum foret, interrogabunt: Mađarski državni arhiv, E-211, 11-32 (Lymbus), fol. 1—6. 3 Arhivski vjesnik 33

Next

/
Thumbnails
Contents