ARHIVSKI VJESNIK 11-12. (ZAGREB, 1968-1969.)

Strana - 156

Secunda pars est de dando solummodo treginta dominus mediam partem pro qualibet domo. (Precrtano.) Prima pars est de cognoscendo in presenti eonscilio quibus domibus popularum debeat dari pars in terris predictis. (Precrtano.) Secunda pars est de committendo minori numero (bit će valjda con­silio). C. p. LVIIII. Prima pars est de non dando partem in terris predictis bastardis no­bilium de Ragusio qui sunt sub potestate patrum. Et aliis bastardis qui sunt in eorum potestate de dando et non dando prout determinabitur et videbitur illis qui habebunt sortiri partes dandas popularibus. C. p. LU. Secunda pars est de faciendo aliter. (Precrtano.) Prima pars est de elligendo XII officiales de Maiori eonscilio de XII sclatis qui habeant elligere et sortiri populäres quibus dari debeant in terris et id quod facerent in predictis dicti XII firmum sit. (Precrtano.) Secunda pars est de committendo hec Minori eonscilio et id quod faciet dictum Minus consilium in predictis sit firmum. C. p. XLV. Reformationes 31, (1)92—4. 10) 12. VIII 1399. Odredba Velikog vijeća o vinu u Primorcu. 12. VIII 1399. Ordo Consilii maioris pro vino. In Maiori consilio. Die duodecim mensis augusti 1399. Bali. LXXXVIII. Infrascripti ordines fuerunt produeti et capti et firmati pro terris noviter acquisitis pro vino etc. Primo quod vinum de Stagno vel Puncte modo aliquo nec ingenio aliquo non possit portari per mare ad terras noviter acquisitas per nos­trum comune per mare ab isto latere sine pena contenta in ordinibus Ragusii, videlicet quod vinum forense nec de Stagno non ponatur in Ragusio sed bene possit portari per terram et per mare ab alio latere. C. p. 82. Item quod nullum vinum forense possit portari ad dictas terras per mare nec per terram sub predicta pena. C. p. 82. Item quod in dictis terris possit teneri tabernam. C. p. 76. Item quod vinum istius anni presentis quod colligetur in dictis terris novis tarn de villanis quam de zarinis non possit aliquo modo navigari per mare nec portari per terram Ragusium nec in districtum Ragusii sub pena illorum qui portarent vinum forense Ragusium. C. p. 82. Item quod per gratiam dimissum est et sit vinum istius anni villanis ipsarum nostrarum terrarum novarum qui laboraverunt vineas in ipsis terris secundum quod eis fuerit dimissa et relaxata per nos non inteli­gendo de vino zarinarum. C. p. 82. Item quod vinum predictarum zarinarum istius anni sit et dimitta­tur per gratiam patronibus quorum erat. C. p. 52. Reformationes 31, (1)94

Next

/
Thumbnails
Contents