ARHIVSKI VJESNIK 11-12. (ZAGREB, 1968-1969.)
Strana - 152
(Sa strane: pro partitoribus dictarum terrarum.) Item quod per Maius conscilium elligantur quinque partitores omnium terrarum predictarum contratarum de quinque sclatis qui debeant ire ad dictas terras et mensurare et dividere alias omnes, cum bonis scripturis mensurarum et signalium de graniciis que sint sufficientia prout fuit divisa Puncta Stagni de Ponique usque Loiste, de contrata in contrata. Et reducere ad Maius conscilium ad ponendum in eo sortes decennorum et trahere de capello qualiter et quibus tanget. C. p. LXXX. Item quod dicti partitores habeant de salario pro eorum personis de bonis nostri comunis yperperos centum pro quolibet ipsorum et habeant secum quindecim famulos in totum, qui habeant ab yperperis tribus infra pro quolibet singullo mense de salario et expenditori dari possit perperos quinque et habeant octo equos. Et habeant pro expensis hominis omnium yperperos decern quolibet die. Et si eis aliquid superabit de denariis predictis illud superfluum comuni restituere teneantur. C. p. LXXXII. Item quod quilibet qui eligetur et refutaret solvat pro pena yperperos quinquaginta et qui vadit per plateam non habeat excusam. C. p. LVIII. Et suprascripsit omnibus partibus pro positis et captis ut supra secunda pars et de corrigendo. Reformationes 31, (1)87—(1)88. 6) 30. V 1399. Odredbe Velikog vijeća o diobi Primorja. 30. V 1399. Ordines Consilii maioris de divisione Terrarum Novarum. Die penultimo mah 1399. In Maiori eonscilio. Ball, centum. (Sa strane: super partitoribus terrarum.) Prima pars est quod partitores ellecti ad dividendum terras nuper acquisitas per comune, videlicet de Churila versus Stagnum et Punctam, per ordines hic lectos teneantur dividere dictas terras secundum quod eis committetur per maius conscilium, videlicet prout tenebantur sapientes electi ad dividendum Punctam Stagni. C. p. LXXI. Secunda pars est quod non tenentur predicta per eorum opposiciones. (Precrtano.) (Sa strane: super modis parciendi terras.) Prima pars est de deliberando nunc qualiter dicti partitores debeant dividere terras predictas aut ad decennia et ab inde infra ubi fuerit oportunum, aut de villa ad villam. C. p. LXXIII. Secunda pars est de induciando super hoc et commitendo dictis partitoribus quod vadant et mensurent omnes villas dictarum contratarum de villa in villam et conpensare de bono terreno ad malum terrenum et prout invenerint illicho nobis significent et habita informatione ab eis de eo quod repererint tune deliberare qualibet debeant dividere. (Precrtano.) Prima pars est quod dicti partitores debeant dividere dictas terras ad decenia et ab inde infra ubi fuerit oportunum, ponendo signallia et graniças signalium et de predictis faciendo scripturas et declarationes oportunas. C. p. LXVIII. 152