ARHIVSKI VJESNIK 10. (ZAGREB, 1967.)

Strana - 131

judicibus, consiliariis et civitatis Ragusii, fidelibus suis salutem. Cum occasione controversie ac discordie in civitate Ragusii sicut cognovimus, videlicet nobiles et sapientes Jacobum Basilium et P Dandulum fidè­les nostros karissimos ambaxatores Ragusium presenciamus de .... vobis universis et singulis per nos et nostrum consilium districte precipimus et .... eisdem ambaxatoribus nostris debeatis devote et fideliter obedire tam de .... (pre)cepta et ordinamenta eorum omnia in omnibus et per omnia sollicite observantes ita quod possimus merito comendare. Data in nostro ducali palacio, die quarto intrante, mense aprilis, indictione nona. Pergamena 26,6 X 12,2 cm s jednom većom i drugom manjom lakunom. 8. (1252, početak. U Perugi). — Neovjerovljen prijepis tužbe barskog nadbiskupa Ivana protiv zlostavljanja od strane Dubrovčana 1251 (?) godine. (1252, in principio. Perugii). — Copia questionis Johannis, archiepiscopi anti­barensis contra Ragusinos propter iniurias ei illatas anno 1251 (?). Proponit coram vobis domino cardinali frater Johannes archiepiscopus antibarensis contra dominum archiepiscopum Ragusii, quod olim dum ipse transiret per mare coram civitate Ragusii sub seccuritate domini pape et cum ipsius litteris, homines dicte civitatis Ragusii intelligentes a guardiano (?) qui navigium dicti antibarensis exiverat (!) quod idem archiepiscopus transiret. Cum suis exierunt de dicta civitate in navigio et insecuti. Alii proicerunt lanceam, alii miserunt iacula in navigium eiusdem antibarensis archiepiscopi et capto tandem navigio clamabant: veni archiepiscope! Et ceperunt illo vehementer, graviter et turpiter eundem archiepiscopum, abbatem Santi Sal­vatoris et alios qui cum eo erant. Et his recedentibus cum magno tripudio quasi de triumpho venissent. Quidam de populo stantes in terra respondebant capientibus (?) dicentes: Date nobis archiepiscopum et abbatem ut clentremus •eis! Et alii clamabant: Excoriantur! Et alii dicebant: Submergantur! Et alii subinferebant dicentes se potius velle cum periuratis (?) etiam partem habere quam ab incepto proposito resilire. Cum inter haec ex eis omnibus illudientur per decern et VII dies eosdem sub gravi custodia carcerantur. Et hoc fecerunt per concionem et consilium civitatis predicte Ragusei sacrilegos violentes et exarcitos (?). Dictus archiepiscopus sciens de facto et de iure non posset iniuste absolutum ulla satisfaccione vel excusacione prestita ab isto archiepiscopo memorato occasione cuius absolutionis injuste. Et propter fratrem ipsius archiepiscopi Ragusii prefati hommes Ragusii ullam absolu­tionem non pecierunt nec curaverunt nec curare satisfacere prefato antibarensi archiepiscopo de predicta offensa, nec de bonis que abstulerunt eidem quem offensaverunt (?) exceptis ablatis existimat idem archiepiscopus yperpera duo milia. Ad que petit eundem archiepiscopum Ragusii sententialiter condemp­nari. Salvo autem etc. Pergamena 13,9 X 11,6 cm izblijedila, teško čitljiva i razumljiva. Signatura: Prep 13 N 0 ^ 324. 131

Next

/
Thumbnails
Contents