ARHIVSKI VJESNIK 10. (ZAGREB, 1967.)
Strana - 106
Item seruitores et homines dominorum Keglewych irruentes ad domum predicti Primi Dyak, de qua acceperunt et abstulerunt omnia clenodia domus, camisias, linteamina, manutergia, mensalia, gallinas, pullos et universas res mobiles, quod leuare potuerunt, asportauerunt; cui intulerunt damni in valorem fl. 5. Item dicti homines et seruitores dominorum Keglewych irruentes ad domum Georgii Pethychych, coloni eiusdem egregii Joannis Zaboky, ibique duas fornaces çonfregerunt, seras duas cum repagulis çonfregerunt et abstulerunt, securim unam magnam, vaccas mugibiles (!) duas, boues trium annorum duos et vitulum unum abegerunt; cui intulerunt damni in valorem . . fl. 16. Item idem homines et seruitores dictorum dominorum Keglewych iterum irruentes in et ad domum eiusdem Georgii Pethychych et exinde abstulerunt omnia clenodia domus et ipsum solum omnino despoliatum ac dire verberatum nudum ad dominum Simonem Keglewych aduxerunt; despoliatis etiam uxore sua et pueris omnibus nudis derelictis in tantum, quod penitus nullum de rebus ipsis remansit, quae non possunt enumerari; cui intulerunt damni in valorem, excepta verberatione fl. 72. Item idem homines et seruitores praefatorum dominorum Keglewych irruentes ad domum prouidi Michaelis Gywrkowych, coloni dicti egregii Joannis Zaboky, ibique fornacem çonfregerunt, seras duas una cum repagulis, unum ligonem, securim unam magnam et sartaginem unam abstulerunt et fecerunt damni in valorem * . . fl. 21. Item idem homines et seruitores dictorum dominorum Keglewych iterum secundario irruentes ad domum eiusdem Michaelis Gywrkowych, unde acceperunt ligonem unum, securim unam, terebra duo, fossoriam unam, camisias viriles tres, muliebres similiter tres, manutergia sex, vaccam mugibilem (!) unam, taurum unum, de semine lini unam magnam ollam plenam; insuper celarium çonfregerunt et vinum ebiberunt, partem vero humi emiserunt, et exinde tritici quartam unam, falces tres et universas res mobiles, quas reperierunt, abstulerunt, demum ipsum dire verberatum ad dominum Simonem Keglewych abduxerunt et sic, excepta verberatione, sibi intulerunt damni in valorem fl. 10. Item idem seruitores et homines praescriptorum dominorum Keglewych irruentes ad domum Andreae Gywrgynych, coloni eiusdem Joannis Zaboky, unde acceperunt tritici quartas 4, hordei vero quarta duas. Item secunda vice idem homines et seruitores dictorum dominorum Keglewych inuaserunt celarium eiusdem Andreae Gywrghynych apud Paruum Gay existens, ubi çonfregerunt tres portas celarii, omnia vasa vinorum, cados et duo torcularia consecauerunt et ad nihilum redegerunt. Item idem seruitores et homines dominorum Keglewych vice tercia irruentes in et ad domum eiusdem Andreae Gywrgynych, ubi acceperunt tribus muliebribus hospitibus eorum exponentibus omnia linteamina, camisias tam muliebres quam viriles, mensualia, manutergia multa, unam tunicam muliebrem nouam de panno kerenowh, secures tres, ligones, nouaculas et omnes res mobiles, quae enumerari non possunt; in quibus omnibus praescriptis eidem colono intulerunt damni in valorem fl. 20. 106