ARHIVSKI VJESNIK 10. (ZAGREB, 1967.)
Strana - 101
et habitam, ubi acceperunt et abegerunt bonos tauros sex,' equacias duas, equellos quinque, frumenti tritici, siliginis, milii et hadine mixture in totto quartas 300, faba quartas 40, semen lini quartas 3, aratra duo, trahas ferreas duas, ligones, secures, palas, aseres, terebra et omnia clenodia domus et diversas res mobiles, quae inuenire et leuare potuerunt, abstulerunt. Et insuper vestimenta pie matris eiusdem dominae Helenae in valorem ... fl. 50, panni albi ulnas 45. valorem Rh. fl. 23, tandem tria molendina çonfregerunt et ferra omhino acceperunt. His non contenti iterum inuaserunt eandem curiam nobilitarem eorundem orphanorum et quicquid post priores depopulationes pecuniis acquisierunt et in eadem curia seruabant, omnia abstulerunt et insuper praefatam dominam Helenam in partu jacentem hinc inde trahentes et suffocantes dire verberaverunt et pecunias ab ea videlicet florenos 20 extraxerunt et acceperunt, ipsam semiuiuam relinquendo recesserunt, quae statim post eorum recessum mortua est; quibus intulerunt damni plusquam in valorem fl. 500. Et hoc excepta bina inuasione nobilitaris curiae. Item Valentini Horwath colonis eorundem orphanorum seruitores agazones magnificorum dominorum Matthei et Simonis Keglewych inuadentes domum depopulauerunt et combusserunt, unde abegerunt unam vaccam mulgibilem et unum taurum duorum annorum, vasa vini duo, frumentum totum diuersi generis abstulerunt et abduxerunt et omnem clenodiam dömus; cui intulerunt damni in valorem fl. 50. Item Horwath, similiter colonis eorundem orphanorum, inuadentes domum acceperunt pecora decern, equellum unum ac omnem suppellectilem et diuersas res omnino abstulerunt; cui fecerunt damni in valorem . . fl. 40. Item Leonardi Chwk similiter inuaserunt domum, unde violenti manu pecora nobilis Stephani Lepoych tricesimatoris apud filialem tricesimam in Klanecz constituti acceperunt, videlicet vaccas mulgibiles tres, juvencas vero duas et omnem clenodiam domus eiusdem colonis abstulerunt; cui, exceptis pecoribus tricesimatoris, intulerunt damni in valorem fl. 15. Item Horwath similiter colonis eorundem orphanorum inuadentes domum acceperunt frumentum totum quantum habuit et abstulerunt omnem suppellectilem ac res mobiles, quas leuari potuerunt, domum destruxerunt, duo vasa vini abduxerunt et ipsum colonum dire verberauerunt, qui ex verberatione eorum usque triduum mortus est; cui intulerunt damni fl. 50. Item Gregorii, qui est in sessione sutoris, inuaserunt domum, cui acceperunt vaccas mulgibiles quinque, equaciam unam et omnem clenodiam domus; cui fecerunt damni in valorem fl. 36. DAMNA COLONORUM NOBILIS NICOLAI DOGOWERSKY Ittem seruitores et homines magnificorum dominorum Matthei et Simonis Keglewych inuadentes domum relictae Helenae Mwrkowycha, colonisse eiusdem, acceperunt equacias tres, equellos anni preteriti duos, boues jugales tres, juuencos trium annorum duos, vaccas mulgibiles tres, vitulos anni preteriti 101