ARHIVSKI VJESNIK 10. (ZAGREB, 1967.)

Strana - 99

sex, quae omnia iidem homines dominorum Keglewych acceperunt et abdu­xerunt. Item Valentini , colonis eiusdem, similiter invadentes domum ac­ceperunt universas res mobiles et clenodia domus ac vini cubulos 30 abstu­lerunt; in quibus omnibus praescriptis rebus eiusdem Pauli Pathachych et colo­norum eiusdem, excepta invasionë nobilitaris curiae et colonorum, intulerunt dammi ad valorem . fl. 200. DAMNUM COLONIS NOBILIS PETRI FODOROCZY Item seruitores et homines domini Matthei Keglewych irruentes ad do­mum prouidi Michaelis Pylyak aliter Kapelzky et ibi universas res et pecora dicti jobagionis eiusdem vi accepissent et abegissent, uxoremque eiusdem jobagionis ad bona praefati domini Matthei Keglewych abduxissent; cui in­tulerunt damni, excepta incaptivatiohe, in valorem fl. 46. DAMNA NOBILIS JOANNIS ZAKMARDY ET COLONORUM EIUSDEM Item seruitores et homines magnifici domini Matthei Keglewych armatis et potentiariis manibus irruentes in et ad curiam nobilitarem eiusdem nobilis Joannis Zakmardy in Brethowa existentem, ubi de stabulo proprio eiusdem acceperunt et abduxerunt unam equatiam bonam et unum equellum bonum valoris fl. 30. Item seruitores et homines magnifici domini Matthei Keglewych invaden­tes domum prouidi Gregorii Oczwyrek, unde proprios boues duos et equatias duas ipsius Joannis Zakmardy acceperunt et abduxerunt, similiter vaccas quin­que, juvencas tres et unam juvencam trium annorum praefati colonis acce­perunt et abduxerunt, ac quo eorum placuit voluntati fecerunt. Item invaserunt domum prouidi Blasii Kersnar, colonis eiusdem, cui ac­ceperunt cules viginti sex, traham unam, securim magnam unam, aruinum unum et in Zamersye vini cubulos sex et sartaginem unam. Item seruitores et homines domini Matthei Keglewych Stephanum Poghy­mych captiuauerunt et ab eo acceperunt tunicam unam nouam, securim unam, manticam unam et duo paria cultrorum. Item seruitores s et homines magnifici domini Matthei Keglewych nocte invadentes domum praefati Stephani Poghymych, colonis eiusdem Joannis Zakmardy, cui acceperunt ligones quattuor, camiseas muliebres quattuor, lin­teamen unum et vini cubulos sex. Item seruitores et homines magnifici domini Matthei Keglewych, hiis non contenti, item praefato Stephano Poghymych in Zamersie acceperunt vini cu­bulos 30, ac quo eorum voluntati placuit abduxerunt. Item seruitores et homines magnifici domini Matthei Keglewych inva­serunt domum prouidi Andreae Gorychky in Zthremzlewo, colonis eiusdem Joannis Zakmardy, cui acceperunt vaccas duas, tritici quartam unam, anseres tres, ligones duos, camisias viriles duas, muliebres tres et omnia clenodia domus; in quibus praenotatis, excepta violenta invasionë nobilitaris curiae, intulerunt damni plus quam . . . . fl. 300. 99

Next

/
Thumbnails
Contents