ARHIVSKI VJESNIK 10. (ZAGREB, 1967.)

Strana - 97

Babwcz acceperunt pecora quattuor et totam clenodiam domus; quibus intul­lerunt damni in valorem . . fl. 20. DAMNA ORPHANORUM QUONDAM WOLFFGANGI DWDYCH Ittem colonis orphanorum egregii quondam Wolffgangi Dwdych seruitores et homines dominorum Keglewych acceperunt pecora viginti sex et omnia clenodia domus ac unum callicem et indumenta Capelle sancti Georgii in eisdem bonis orphanorum dicti Wolffgangi Dwdych constructae; in quibus omnibus intullerunt damni, exceptis rebus Capelle et inuasione nobilitaris curiae eorundem, in valorem fl. 50. DAMNA DOMINAE HELENAE BAXAY RELICTAE QUONDAM STEPHANI GWBASOCZY ET COLONORUM EIUSDEM Item seruitores et homines praedictorum dominorum Matthei et Simonis Keglewych invaserunt domum nobilitarem eiusdem domine Helene in Prozenyk et in comitatu Warasdiensi existentem et habitam, unde acceperunt et aspor­tauerunt crisei pannici albi reff 15, qui pannus eidem domine Helene pro debito fuit datus; cui intulerunt damni, absque inuasione nobilitaris curiae, in valorem fl. 7. Ittem Jacobi Prozenichky, colonis eiusdem domine Helene, iidem serui­tores et homines dominorum Keglewych invadentes domum more praedonico receperunt et abegerunt bonas vacas mulgibiles duas, universas res mobiles et clenodia domus; cui intullerunt damni circiter . fl. 20. Item Mattheo Kolar in Klymmesewcz commoranti, colono eiusdem domine Helene, homines et seruitores praefatorum dominorum Matthei et • Simonis Keglewych invadentes domum acceperunt et depraedauerunt universas res mobiles ac totam clenodiam domus; cui intullerunt damni circiter . . fl. 16. DAMNUM COLONIS (!) EGREGII DOMINI MATHIAE ZALATHNOKY ET DOMINAE CATHERINAE CONSORTIS EIUSDEM IN GWBASEWO EXISTENTIS Item homines et seruitores dominorum Matthei et Simonis Keglewych irruentes in cellarium prouidi Joannis Ochwyrek colonis eorundem in pro­monthorio Jakwsewcz existens, unde acceperunt vini cubulos 15, çonfregerunt portas et repagulum et seras acceperunt; cui intullerunt damni in valo­rem fl. 6. den. 80. DAMNA RELICTAE DOMINAE MAGDALEN AE KEGLEWYCH DE WYNNO Item seruitores et homines magnificorum dominorum Matthei et Simonis Keglewych invaserunt domum nobilitarem eiusdem domine Magdalene in Wynno existentem et habitam, quam inhabitat prouidus Nicolaus Polyak, unde violenter abegerunt vaccas mulgibiles quattuor, juvencas duorum annorum tres, equatiam unam; cui intullerunt damni, excepta invasione et confractione scrini­orum et januarum, damni fl. 30. 7 Arhivski vjesnik 97

Next

/
Thumbnails
Contents