ARHIVSKI VJESNIK 10. (ZAGREB, 1967.)
Strana - 84
contemptum fecit, neminem erga eos venire, qui vel offulam panis vel poculum frigidae aquae praebeat, permittit, neque Vestrae Maiestatis Sacratissimae de eorum dimissione verbum unicum responderit, quin pocius nec de illis calamitatibus quas super certos fratres nostros patrari feci, donee egregius Paulus Pwhakoczy nunctius noster pro nobis apud Vestram Maiestatem Sacratissimam intercessisset, scilicet equaciis nobilis Joannis Gwbassoczy, item Mathia Myhalykowych colonum nobilium Gregoroczy spoliato, item duobus colonis jobagionibus nobilis Joannis Zaboky judicis nobilium comitatus Warasdiensis captivatis, ittem duorum bouum et trium vaccarum coloni Joannis Zaboky Sapharych dicti, item destructione molendini Pauli Pwhakoczy, prout haec omnia mandatum Vestrae Sacratissimae Maiestatis ad illum datum continet, penitus nihil responderit, nec super his satisfieri curauerit, quae omnia certa sunt iudicia, quam sit dei et Vestrae Sacratissimae Maiestatis amems, quomodo non sit tirrannus etc.; quamquam quae non sunt ad rem satis et superabunde responderit, quae coram Maiestate Vestra Sacratissima omnia repetere et ad signula respondere prolixum esset, ut sunt praecipue ilia ubi hine inde cauillando nunc negat, nunc affirmât factum, nunc postulat offensor sibi prius de nobis et nostris colonis iudicium et satisfactionem fieri, nunc Michaelem Zekel taxât, qui habet aetatem pro se respondeat, quae omnia sunt superuacanea, duntaxat hoc unum, Sacratissimae Imperator, nobis restât, quod illi nullum ius diuinum aut humanum nos depraedare, bonaque nostra auferre super nos et colonos nostros offensam et vindictam patrare admittebat, prout neque admittit. Quemadmodum ille haec omnia optimo jure super nos patrare sibi licuisse arbitratur. Item quod est omnium maximus furor et rabies sua in tantum in nonnullos fratres nostros et nonnullorum fratrum nostrorum colonos seuit, quod nec in publicis vus libère metu suorum seruitorum et subditorum peragrari licet et nuper quoque Joannem Zaboky, judicem nobilium comitatus Warasdiensis, quidem Damianus Zladoyewych seruitor suus, more siccario ex pixide manuali, nisi per nobilem Joannem Boynochych eliberatus fuisset, nece miserabili interemisset. Quapropter Sacratissimae Maiestati Vestrae, tanquam domino nostro naturali et imperatori clementissimo, uti in priore nostra suplicatione, ita et nunc denuo perquam humilime supplicamus, dignetur ex innata erga nos omnes fidèles suos, subditos orphanosque, respectu etiam Dei altissimi, nos modo praemisso in extremam pauperiem redactos clementer manutenere de damnis nobis et colonis nostris illatis atque refundendis deque eliberandis et dimittendis miserimis captiuis fratrum nostrorum colonis, qui in durissima rabie captiuitatis periclitantur, nec per illius tirranidem usque modo sunt emissi, denique de refrenanda, iam olim obstinata tirranide, simul et infligenda paena contra saepefatum Mattheum Keglewych iuxta praedeclaratas publicas constitutiones de et super huismodi oppressione aeditas, benignitate Sua Imperatoria vel iam tandem animaduertere atque satisfactionem fieri clementer demandare, ne nos miseros, quo exhausti sumus, per oppressionem magis atque magis exhauriamur, tot et tantis expensis, cum et alioquin multi ex nobis iam mendicitem extra proprias lares, intra aliénas saepes vitam suam sustentare coguntur. Inde a Sacratissima Imperatoria Maiestate Vestra benignum expectamus responsum, Vestrae Sacratissimae Maiestatis fidèles subditi seruitores nobiles comitatus Warasdiensis", Gasparus Zaboky, Michael Pernar, Stephanus Drenoczy, Petrus Drenoczy, Helena Baxay, relicta condam Stephani Gwbassoczy, Christophorus Kwnowych, Paulus Pathachych, Johannes Zakmardy, orphani condam Foeliciani Zwhar, orphani condam dominae Elenae Zaboky, Stepanus Myrkoczy, orphani condam Francisci Markowych, Mat84