ARHIVSKI VJESNIK 10. (ZAGREB, 1967.)

Strana - 77

Zelnycza vocatum, in dicto comitatu. Varasdiensi habitum, tanquam judices et arbitri per eundem pro facienda in subscriptis judiciaria revisione delecti congregati: memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis. Quod praefatus dominus Michael Konzky, coram nobis personaliter constitutus, per modum solemnis protestationis contra et aduersus universos subditos et colonos suos ad dictum castrum Zelnycza pertinentes ac tam in dicto Varasdiensi, quam etiam Zagrabiensi comitatibus commorantes, praesertim vero capitaneos et decuriones per eosdem colonos tempore proximi tumultus rusticorum inter seipsos constitutos, nostri videlicet in praesentiam personaliter conuocatos et coram nobis astantes, proposuit et retulit in hunc modum. Qualiter hisce praeteritis proxime calamitosis temporibus iidem sub­diti et coloni sui universi immemores fidei et obedientiae, qua praefato domino Michaeli Konzky, tanquam terrestri et naturali domino ipsorum, obligati essent, obliti quoque libertatis et praerogativae ipsius nobilitaris, qua idem tanquam unus ex praecipuis et specialibus membris dominorum et regnicolarum et no­bilium istius regni Sclauoniae ex priuilegio et indulto diuorum quondam Regum Hungariae, maioribus et progenitoribus suis, in puniendis per bona sua non so­lum domesticis, verum etiam externis quibusuis malefactoribus, facto, frueretur et gauderet, facta in unum nefaria et execrabili conspiratione, contra eundem dominum ipsorum contumaciter insurexissent, eundemque nihili pendentes in praedicto castro suo Zelnicze occludere conati fuissent, seruitoresque ipsius conducticios ac dicti castri portarios alios verberassent, alios vero per cap­tiuacionem et tormentorum minas sibi ipsis associassent; atque omnem infi­delitatem et rebelionem contra praefatum dominum suum, facta armorum insurrectione, déclarassent; usque adeo, quod nisi idem sibi praecauisset, haud dubie ab illis fuisset damnificatus et oppressus. Petens et efflagitans a nobis, ut de talium rebellium et nefariorum hominum débita et commenta poena nostram sentenciam per modum judiciariae deliberacionis ferre et pronunciare vellemus. Cumque praefatos subditos et colonos, quid ad praemissa obiicerent vel responderent, interrogassemus, nihil aliud, quod respondissent, habuerunt, quam quod per seduccionem et minas scelerati hominis Ambrosii Gwbez et Joannis Pazanecz in hanc contra ipsum dominum suum insureccionem compulsi et pertracti fuissent. Proinde nos auditis huiusmodi proposicionibus, allegationi­bus et responsis, ultro citroque factis, auditisque et intellectis productis inibi coram nobis multorum proborum et nobilium virorum veracissimis testimoniis et praesertim iuxta ipsorummet colonorum ac subditorum propriam fassionem, matura et diligenti superinde deliberatione praehabita, talem juxta leges et décréta Regni istius Sclavoniae tulimus et pronunciauimus sententiam nostram: quod imprimis duo praefatorum rebellium colonorum capitanei, per eosdem con­stitute unus quidem membratim ad quatuor partes dissecetur, alter vero palo affigatur. Alii vero uniuersi et singuli rebelles, coloni ipsius domini Michaelis Konzky, in amissione capitum et omnium bonorum suorum contra eundem conuicti et aggrauati de facto esse censeantur; prout per nos iuxta iura et leges istius regni conuicti sunt et aggrauati. In cuius rei testimonium pré­sentes litteras nostras sentencionales et adiudicatorias, sigillis nostris armalibus et usualibus, necnon manuum nostrarum subscriptionibus communitas, sae­pefato domino Michaeli Konzky iurium suorum ad cautelam dandas duximus. Datum in praedicto castro Zelnycze, in dominica Laetare, anno domini millesimo quingentesimo septuagesimo tercio. Arhiv Jugoslavenske akademije, Diplomata — XXXVIII, br. 84. 77

Next

/
Thumbnails
Contents