ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)

Strana - 293

100. Susjedgrad, 1572. VIII 23. Prijepis isprave kojom kraljevski komesari određuju poslove koje treba da obavi komorski provizor Mihajlo Herlenović prilikom predaje fiskalnog dijela susjedgradsko-stubičkog vlastelinstva porodici Hennyngh. Commissio dominorum commissariorum domino Michaeli litterato Herle­nowyth prôuisori medietatis arcis Zozed et castelli Also Zthwbycza Sacrae Caesareae Regiaeque Maiestatis nomine data. Cum dominus prouisor excusat se propter tumultum rusticorum et cap­tivitatem ipsius in ipsa arce per sex septimanas a seruitoribus domini Tahy factam, variasque restantias ad dandam de facto puram rationem paratum non esse, sed cum certum sit, prouisorem ipsum ex prouentibus dictae arcis et castelli nihil ad Cameram Sacrae Cesareae Maiestatis administrasse, prop­terea committimus sibi, ut omnes prouentus tam ordinarios, quam extraordi­narios, per ipsum perceptos, et restantias quoque omnes ad manus domini Stephani Gragorianczy, det et administret, quietantiasque super huiusmodi administratione a praefato domino Gregorianczy accipiat, cum quibus postea, Camerae Sacrae Caesareae Regiaeque Maiestatis puram et liquidam rationem dare possit. Restantias quoque annorum praeteritorum 1567. et 1568. usque ad 24. diem mensis julii anni 1569. quae etiam ad ipsius rationes spectant, ipsi domini Gregorianczy assignet, accepta ab eo quietantia. Curet autem ipse prouisor, ut rationes suas dilucide conscribat ab inito oficii sui usque ad sex­tum diem mensis augusti anni praesentis, quo die generosa et magnifica domina Ursula Mekniczer relicta quondam magnifici domini Andreae Hen­nyngh cum filiabus et generis in ipsam arcem est introducta. A 6. vero die mensis augusti anni praesentis quicquid ex ipsis prouentibus arcis et castelli erogauit de his omnibus domino Stephano Gregorianczy rationem redere debeat et teneatur. Actum in arce Zozed, die 23. mensis augusti, anno domini 1572. Episcopus Tininiensis, m.p. Vicebanus, m.p. Emericus prepositus, m.p. Franciscus Nagywaty, m.p. Relationes commissariorum regiorum, sv. 2, br. 18, prilog 1. 101. • Zagreb, 1572. VIII 31. Koncept isprave Zagrebačkog kaptola o protestaciji Tahyjevog zastupni­ka Nikole Zempčeja uloženoj protiv Matije Kerechenyja zbog njegova zahtje­va da se podijele svi alodijalni posjedi susjedgradsko-stubičkog vlastelinstva i zabrani kažnjavanje pobunjenih kmetova. 1572. die dominico proximo post festum Decolationis Beati Joannis Bap­tistae, egregius Nicolaus Zempchey, affinis et castellanus partis magnifici do­mini Francisci Thahy agazonum regalium magistri ac consiliarii Sacratissi­mae Caesareae et Regiae Maiestatis, per eundem dominum Franciscum Tha­hy in castro Zomzedwara constitutus, in eiusdem domini Francisci Tahy, nec­293

Next

/
Thumbnails
Contents