ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)
Strana - 285
Ad hec et alia omnia idem dominus Thahy in summa respondit, quod ipse posterioribus litteris transactionalibus Sacrae Caesareae Regiae Maiestatis firmiter adhereret, nec ab illis vel latum unguem discederet, ita, ut si alter fieri non posset, easdem litteras transactionales Sacrae Caesare et Regiae Maiestatis posteriores pectori suo affagare et sic mori vellet. Cumque tandem obstinatum eius animum vidissemus, litteris quoque mandati Sacrae Caesareae et Regiae Maiestati colonis pertinentiarum arcis Zomzedwara et castelli Alsostwbicza sonantibus, quae ad nos super conuocandis et occupandis ipsis colonis allatae erant et articulo in instruetione nobis data superinde posito, noluimus inconsultae aliquid aggredi, eo quo de litteris Sacrae Caesareae Regiaeque Maiestatis transactionalibus ultimo eidem Thahio datis, nullam nobis eaedem dominationes Vestre fecerant mentionem, neque in nostra instruetione habuimus, quo non obstantibus quibusuis litteris procederemus, et propterea si nos vi agere ineepissemus, aliquem forte tumultum excitassemus, unde aliqua etiam sanquinis effusio accidere potuisset et fortisan etiam dominus Thahy inter regnicolas cum litteris Sacrae Caesareae Maiestatis circumeurens, aures illorum clamoribus inpleuisset, iniuriam sibi fieri et bona sua vi occupari et sic annimos fidelium Sue Maiestatis a Sua Maiestate abalienasset. 3 Atque abhas rationes nos ad ulteriora procedere non sumus ausi, sed cum hoc responso domini Thahy reversi sumus. Et haec est nostrae commissionis breuis relatio. Actum Posonii, 7. septembris anno domini 1571. 1 v. isprave br. 76, 77, koje se u zbirci nalaze kao prilozi uz ovaj izvještaj. 2 v. Tahyjevu molbu, isprava br. 91. 3 v. Maksimilijanovo pismo susjedgradsko-stubičkim podložnicima od 19. VIII 1571, isprava broj 90. Relationes commissariorum regiorum, sv. 2, br. 17. 93. Susjedgrad, 1571. XI 14. Franjo Tahy potvrđuje primitak 888 rajnskih forinti koje su mu isplatili kraljevski komesari u ime zaostale vojničke plaće. Ego Franciscus de Tah etc. Fateor et recognoseo per praesentes litteras meas, quod ego illos florenos octingentos octoginta octo rhenenses, et cruciferos viginti quatuor, quos Sua Maiestas Caesarea et Regia ante ex stipendio meo Canisiensi in arendam Zomzedwara et Also Zthubicza clementer deputaverit, ab egregiis dominis Georgio Hozzutoty, consiliario Camerae Hungaricae Suae Caesareae Regiae Maiestatis, et Francisco Naghwaty, commissariis per Suam Maiestatem hue deputatis, plene et integre reeepi. In cuius rei testimonium praesentes litteras meas manus meae subscriptione et sigillo meo usuali impressione corroboratas dedi. Actum in castro meo Zomzedwara, 14 die mensis novembris, anno 1571. Relationes commissariorum regiorum, sv. 2, br. 18, prilog. 285