ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)
Strana - 282
in gratiam Vestrae Sacrae Maiestatis officiali auderem et sic mea vita misera esset in meis empticiis bonis. Cum aduersariis autem nulla via, clementissime Imperator, intromitendi vel manendi, tante sunt et tam magne iuste cause et vere sciunt multi honesti praelati, barones et liberos ac dominum Ioanem Alapy, quas Vestrae Sacrae Maiestati specificare possum quando voluerit. Nec optarem Ego cum meis misera morte mori, quia nec nunc cessant laudes et mine eorum, sed ipsi cum dominis Bathori et mecum sunt in iure et nos cum ipsis et a fine iuris expectent, nam nemo eos expullit ex dominio, sed soli conscii mali affugerunt, ut ad hec literas testimoniales habeo, alii autem nec fuerunt hactenus in vero dominio. Ideo iterum atque iterum supplico Vestre Sacre Maiestati pro Deo Altissimo et pietate sua, ut sinant me permanere ad finem tertii anni in illa medietate accepta particula arende, quam pridem domini camerarii acceptare noluerunt, alia autem omnia solui plene, uti quietantiae ostendunt, iuxta transactionem. Ego vero pro his solus ascenderem ad Aulam Vestrae Sacrae Maiestatis, sed hoc tempore pro primo solet me vexare podagra et in uia, si mihi incederet, nec essem in Aulam Vestre Sacre Maiestatis, nec domi; Clemens et pium responsum a Maiestate Vestra Sacra expecto, tanquam a domino meo semper clementissimo et justissimo. Eiusdem Sacrae Maiestatis Vestrae humilimus et fidelis seruitor ac subditus 1 Tahy je ovo pismo napisao najvjerojatnije u srpnju 1571, nakon primitka mandata kojim mu se otkazuje zakup, a prije dolaska kraljevske komisije u kolovozu. Neoregestrata acta, sv. 723, br. 9. 90. Beč, 1571. VIII 19. Kralj Maksimilijan naređuje podložnicima susjedgradsko-stubičkog vlastelinstva da iskažu dužnu pokornost njegovim komesarima Franji Nagwathyju i Jakobu Wizkelethyju, koji će od Franje Tahyja preuzeti zakupljeni dio vlastelinstva. Maximilianus Secundus, Dei gratia electus Romanorum Imperator, semper Augustus ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae etc. rex, archidux Austriae, dux Burgundiae etc. Fidelibus nostris, prudentibus et circumspectis, universis et singulis, judicibus, villicis, necnon universitati subditorum et incolarum, quorumcunque bonorum ad arcem Zomzedwara et castellum Alsoztwbycza pertinentium, simul vel diuisim constitutis, salutem et gratiam. Missimus istuc vestri in medium hos fidèles nostros egregios Franciscum Nagiwaty et Jacobum Wizkelety, commissarios nostros, quibus commissimus, ut dimidietatem castri Zomzedwara et castelli Alsozthwbycza, bonorumque et pertinenciarum eorundem, ita sicuti antea ad rationem nostram tenta fuit, de manibus fidelis nostri magnifici Francisci de Tah, agazonum nostrorum regalium in Hungaria magistri et consiliarii nostri, excipere et rursus pro nobis occupare debeant. Quare fidelitati vestrae et vestrum singulis harum série committimus et mandamus firmiter, ut dum et quando iidem commissarii nostri in medium vestri peruenerint, eorundem verbis et relatibus, Nostro nomine vobis refe282