ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)
Strana - 266
Croatiae, Slavoniae etc. rex. Fatemur et recognoscimus per praesentes litteras nostras notum facientes, quibus expedit universis. Quandoquidem ratione posita compertum fuerit, nos magnifico fideli nobis dilecto Francisco Tahy, agazonum nostrorum regalium magistro et consiliario nostro, primum nomine salarii sui supremi capitaneatus Canisiensis ter mille septingentos septuaginta florenos quindecim cruciatos, deinde de mutuo militibus per ipsum dato septingentos quadraginta tres florenos novem cruciatos, ultimo vero in exploratores trecentos septuaginta quinque florenos debere. Quod nos benigne statuerimus prefato Tahio id debitum, quod in summa constituit quatuor mille octingentos octuaginta octo florenos viginti quatuor cruciatos, sequenti modo exsoluere: nimirum, cum medietatem arcis Zomzedwara et castelli Stubicza iuxta tenorem litterarum nostrarum originalium sibi datarum ipsi Tahio pro arenda quatuor millium quingentorum florenorum annuatim nobis exoluendorum incripserimus, quod in earn summam arendae singulis annis bis mille florenos in defalcationem huius debiti coniicere et computare valeat, prout modo; pro principio primi anni nobis duo millia quingentos florenos in paratis soluit et reliquos bis mille florenos de debito supradicto detraxerit; ita, ut illi amplius non debeamus, quam bis mille octingentos octuaginta octo florenos viginti quatuor cruciatos, quos in subsequentibus duobus annis, in primo, bis mille, in secundo, octingentos octuaginta octo florenos viginti quatuor cruciatos in solvenda supra memorata arenda sibi retinere potest. Quod ei harum vigore concedimus, in cuius rei fidem et testimonium per praesentes litteras nostras pro nobis et haeredibus nostris, regibus Hungariae, praelibato Tahio et suis haeredibus dandas esse duximus. Manus nostrae subscriptione et sigilli apressione munitas. Datum in civitate nostra Vienna, penultima die junii, anno domini millesimo quingentesimo sexagesimo nono, regnorum nostrorum romani septimo, hungarici sexto et bohemici vigesimo primo. Relationes commissariorum regiorum, sv. 2, br. 17, prilog 1. 78. Požun, 1569. VII 8. Ugarski komorski vijećnici obavještavaju Jurja Hozzwtotyja o oslobađanju viceprotonotara Ivana Petričevića od sudjelovanja u komisiji koja će predati Franji Tahyju fiskalni dio Susjedgrada i Stubice; ujedno ga upućuju što da učini s novcem koji će primiti od Tahyja. Egregie domine, frater et amice nobis obseruande, salutem et seruitiorum nostrorum comendationem. Hac hora nona antemeridiana accepimus resolutionem Sacrae Caesareae Regiaque Maiestatis, domini nostri clementissimi, de duobus Dominationi Vestrae egregiae adiunctis commissariis, ad quorum alterum videlicet tricesimatorem Nedelczensem expeditum est Suae Maiestatis mandatum, quod cum praesentibus Dominationi Vestrae egregiae transmittimus illi exhibendum; quod vero ad viceprothonotarium Regni Sclauoniae egregium Joannem Petrychewyth spectat, eum Maiestas Sua ab hac commissione ea ratione liberum esse voluit, eo quod censeat, comissionem illam per 266