ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)

Strana - 263

in lucidumque catalogum redacta, unum sigillis et manuum propriarum sub­scriptionibus munitum praefato Francisco Tahy pro futura sua cautela, alte­rum similiter signatum, una cum eorum relatione, commissarii nostri nobis ad Cameram nostram Hungaricam reportabunt. • Simili ratione conscribent universa victualia, tam intra, quam extra ar­cem et castellum in allodiis aliisque locis reperta, quibus diligenter conscrip­tis facient iidem commissarii nostri fidelem computum ac aestiment universa victualia, simul cum allodiatura, per eos in utroque loco ad relationem nos­tram per praefatum Gerdack collecta, quorum precium si ipse Thahy statim et de facto iuxta transactionem cum ipso initam deponere uoluerit bene, sin minus, ea aliis iusto precio diuendant, preciumque eorum Camerae nostrae Hungaricae, absque ullo defectu, exhibeant. Quo igitur commissarii ipsi nostri in rerum praescriptarum inuentatione atque conscriptione commodius procedere queant, habebunt ad manum priora inuentaria, ipsis ex Camera nostra praescripta assignanda, iuxta quae cuncta sibi demonstrari postulabunt. Et si quis defectus fuerit compertus, eum recti­ficandum nostro nomine postulabunt. Quibus etiam absolutis convocabunt commissarii nostri uniuersos colonos pertinentiarum castri et castelli praescriptorum, quorum nomina villatim cum eorum prouentibus, censibus et seruitiis, tarn ordinariis quam extraordinariis, in peculiarem codicem conscribent et sub eorum sigillis ac subscriptionibus Camerae nostrae praefatae praesentent. Quoniam vero memoratus Thahy se omnia et singula in transactione seu litteris inscriptionis comprehensa firmiter ac inuiolabiliter, cum per se, tum haeredes ac officiales suos obseruanda promisit. Priusquam commissarii nostri sibi claues arcis et castelli a Gerdakio, ut praemissum est, receptas una cum munitionibus et victualibus aliisque rebus assignauerint, litteras reuersales ab ipso in forma hie adnexa, sub sigillo et manus suae subscriptione, nobis expe­diri, darique postulabunt. Quas etiam cum eorum relatione nobis ad praedic­tam Cameram nostram hungaricam reportabunt adseruandas. Caetera fidei atque industriae commissariorum nostrorum committimus, qui pro sua in nos obseruantia praescripta omnia rite ac debito modo sunt exequuturi. Datum in civitate nostra Viennae, vigesimo primo die Junii, anno millesi­mo sexagesimo nono, regnorum nostrorum Romani septimo, Hungarici sexto et Bohemici vigesimo primo. Neoregestrata acta, sv. 721, br. 68. 75. Beč, 1569. VI 21. Kralj Maksimilijan razrješava Stjepana Gerdaka dužnosti provizora sus­jedgradsko-stubičkog vlastelinstva. Maximiiianus Secundus, Diuina fauente dementia eleetus Romanorum Imperator, semper Augustus, ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae etc. rex, archidux Austriae, dux Burgundiae, Stiriae, Ća­rinthiae, Carniolae et Vitembergae, marchio Moraviae, dux Luxemburgiae ac Superioris et Inferioris Silesiae, comes Tyrolis etc. Memoriae commendamus 263

Next

/
Thumbnails
Contents