ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)

Strana - 242

fidedignis hominimus credebat atque contra eos quicquid mali suspicabatur iuxta eorum responsiones praemissas. Verum quia iidem regius et noster ho­mines heri absque quibusvis vicinis iterum clancularie ad dictum castellum Also Zthobycza vocatum ad statuendum et introducendum praefatum dominum Franciscum Thahy ac filios suos profecti fuissent atque vespertino tempore hesternae diei non ad praefatum castellum verum in domum plebanalem in oppido sub dicto castello habitam secrete intrassent. Quos idem Stephanus, cognita eorum falsa atque dolosa friuolaque atque incredibili praemissa res­ponsione, statim ex dicto castro Zomzedwara in veloci cursu equi ad contra­dicendum huiusmodi clancularie statutioni secutus fuisset ac tarde jam ves­pere eo peruenisset. Cuius aduentum, dum idem regius et noster homines intelexissent atque cognovissent, mox in aurora abinde furtive et clancularie sese subtraxissent atque abinde recessissent, ne scilicet idem Stephanus Gerdak huiusmodi eorum clandestine introductioni et statutioni nomine dictae Sacrae Maiestatis Cesareae contradixisset. Super quibus omnibus et singulis idem Ste­phanus Gerdak a nobis praefatae Sacrae Maiestati postulavit litteras dari protestationales. Quas nos Suae Sacrae Maiestati Caesareae et Regiae, domino nostro clementissimo, dandas duximus et concedendas communi iustitia sua­dente et lege regni requirente. Datum feria secunda, in festo videlicet Nativitatis beatisime virginis Mariae, anno domini millesimo quingentesimo sexagesimo septimo. 1 5. rujna. Neoregestrata acta, sv. 6, br. 36. 62. Zagreb, 1567. IX 10. Koncept isprave Zagrebačkog kaptola o Tahyjevoj pismenoj protestaciji protiv komorskog provizora Stjepana Gerdaka koji se usprotivio njegovom uvođenju u susjedgradsko-stubičke posjede. 1567. feria quarta proxima post festum Nativitatis Beatissimae Virginis Mariae, nobilis Georgius litteratus prouisor in Zomzedwara, quoad partem mag­nifici domini Francisci de Thah agazonum regalium magistri, nostram per­sonaliter veniens in praesentiam, in eiusdem domini Francisci de dicta Thah, domini scilicet sui, nomine et in persona, nobis per modum protestationis detegere et significare curavit in hunc modum ac in scriptis etiam exhibuit praefatam protestationem hunc tenorem in se continentem: »Reuerendi domini, amici obseruandissimi. Intellegi Stephanum Gerdak heri dixisse coram Vestris Dominationibus hominem Cesareae et Regiae Ma­iestatis et vestrum testimonium dolose et oculte me statuisse; id nemo apro­bare et merito dicere potest, nam ipsi coram nobilibus personis rite et legit­time statutionem fecerunt consuetis diebus. Quod autem sibi id non constabat, id merito fieri potuit, quia ipse solum est seruulus Maiestatis Suae et officialis temporalis. Ego vero et scripto et verbis Sacrae Caesareae et Regiae Maies­tati, uti domino et régi nostro clementissimo, supremoque iudici ac defensori libertatum Regni et nobilitatis sepius specificaui omni iura domini Andreae Bathori ac familiae suae quaeque haberet in istis bonis et castro Zomzedwara 242

Next

/
Thumbnails
Contents