ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)

Strana - 209

41. Beč, 1566. XII 29. Prijepis isprave kojom kralj Maksimilijan naređuje Franji Tahyju da pre­stane s proganjanjem kmetova i da komorskim službenicima preda sve prosto­rije koje je u Susjedgradu uživala Ursula Meknyczer. Maximiiianus Secundus, divina fauente dementia electus Romanorum Im­perator ac Hungariae, Bohemiae rex, etc. Magnifiée fidelis nobis dilecte; a re­latione commissariorum nostrorum dimidietatem arcis Zomzedwara et castelli Stubicza prouisori quidem et contrascribe nostro nuper traditam esse, te tarnen illis non amplius, quam unicum hypocaustum, quo et officiales ipsi et tota nos­tra familia constricta simul manere debeant, reliquisse. Quod quidem quia non solum in conveniens est, eos, unica omnes habitationes inclusos commorari de­bere, verumetiam iuri nostre dimidietatis plane répugnât, quod nobis ille ha­bitationes, quas vidua quondam Andreae a Teuffenpach inhabitabat hac rati­one adimantur. Itaque fidelitati tue firmiter precipimus mandantes, ut omnia ilia habitacula, que dicta vidua possedit, officialibus nostris confestim et citra ullam tergiversationem cedas atque relinquas, neque quiquam quod medietati nostre et mutue inter officiales concordie repugnat attentes. Adhec quia cerciores redditi summus te colonos pertinentiarum castri Zomzedwara et castelli Stubicza durius quam par est tractare, neque profugos recipere velle, sed illos redeuntes preter omnem aequitatem punire, suaque auferre solere. Itaque tibi firmissime mandamus, ut donee hoc negocii vere cognoscamus, colonos illos ad propria libere redire permittas, eisque indebite ablata omnia quamprimum et sine ulla difficultate restituas. Exequeris autem utroque modo premisso seriam expressamque nostram voluntatem. Datum in nostra civitate Vienna, die ante penultima decembris, anno mil­lesimo quingentesimo sexagesimo sexto, regnorum nostrorum Romani quinto, Hungarici quarto, Bohemici vero decimo octavo. Neoregestrata acta, sv. 632, br. 28. 42. Zagreb, 1567. I 7. Koncept izjave zastupnika Franje Tahyja Petra Petričevića kojom izjav­ljuje pred Zagrebačkim kaptolom da će Tahy Ambroza Gregorijanca i njegove sinove Stjepana i Baltazara, ako ih uhvati u Slavoniji, pogubiti kao neprija­telje i izvor svih skandala oko susjedgradskih posjeda. 1567. feria tertia proxima post festum epiphaniarum domini. Egregius Petrus Pethrychewych de Mykethyncz familiaris magnifici domini Francisci de Thah, agazonum regalium magistri, in eiusdem domini Francisci domini scili­cet sui, necnon generosae et magnificae dominae Helenae de Zryni consortis eiusdem ac filiorum eorundem nominibus et in personis, nostram personaliter veniens in praesentiam, per modum protestationis nobis detegere et significare curavit in hunc modum. Quod quia egregii Ambrosius litteratus de Gregoryancz ac Stephanus et Balthasar filii eiusdem essent inimici praefatorum dominorum protestantium ac etiam omnium negotiorum castri Zozed periculorumque et scandalorum 14 Arhivski vjesnik vn-vm

Next

/
Thumbnails
Contents