ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)

Strana - 200

testimoniis Capituli ecclesiae Zagrabiensis, liberi et pacifice moraturas sub conditionibus infradeclaratas : Assecurantes praefatae dominae et puellae, gé­nérique dictae dominae Ursulae annotates dominum Franciscum Tahy, domi­namque consortem, filiosque et filias ac cunctos officiales et homines prae­fati domini Francisci Tahy, ut praefati domina Ursula relicta, filiaeque et generi eiusdem usque festum beati Martini proxime affuturum 1 ex permis­sione domini bani sibi ipsis a Sacra Imperatorea et Regia Maiestate gratiam quaerere poterunt, nullam vim aut fraudem ad excludendos praefatos domi­num Franciscum Tahy, dominamque consortem, filiosque et filias ac cunctos officiales, familiaresque et homines praefati domini Francisci Tahy ex prae­scripta vera dimidietate praescriptorum castri et castelli, pertinentiarumque eorundem machinabuntur. Proventus autem de universis pertinentiis dictorum castri et castelli provenientes inter sese cum praefato domino Francisco Tahy et domina consorte, filiisque et filiabus suis aequaliter diuident et partientur, prout fuit tempore dicti domini Andreae Bathory, hoc tarnen adiecto: quod si usque dictum festum beati Martini episcopi proxime uenturum inter ipsum dominum Franciscum Tahy, consortemque ac liberos, familiaresque et cunctos officiales et homines eorundem, necnon praefatos dominam Ursulam, filiasque et generös, cunctosque officiales et homines eorundem aliaque iniuriae aut offensiones ortae et suscitatae fuerint, quouismodo extunc huiusmodi rixas iniurias, differentias et controuersias per probos et honestos homines per ipsam dominam Ursulam relictam, filiasque et generös eiusdem, necnon similiter dictum dominum Franciscum Tahy, dominamque consortem, filiosque et filias eiusdem, ad id aequaliter eligendos vel deputandos, reuideri et ter­minari facient. Et quicquid iidem probi et honesti homines superinde iure mediante adiudicaverint, id sine omni longiori litis processu statim et incon­tinenti rectificare debebunt et tenebuntur. Hoc etiam per expressum declarato, quod praefati dominus Franciscus Tahy, dominaque consors, filiique et filiae sui in praefato castro Zomzedwara liberam potestatem manendi, exeundique et redeundi in dictum castrum Zomzedwara, aeque ac praefatus dominus Fran­ciscus Tahy dictis dominae Ursulae relictae, filiabusque et generis eiusdem in praescripto castello Also Ztwbycza, in personis dominae consortis, filiorum­que et filiarum suorum coram nobis concessit et se obligavit, necnon universas domus in superiori série praefati castri Zomzedwara, ita si dictusque dominus Franciscus Tahy et domina consors, filiique et filiae eiusdem similiter uni­versas domus in portione eorum existentes in praefato castello Also Ztwbycza, excepta una domo pro castellano dicti domini Francisci Tahy, dederint et concesserint, praefata domina Ursula relicta filiaeque et generi sui dederunt et concesserunt. Ad quae praemissa omnia firmiter et inviolabiliter observanda praefatae dominae Ursula relicta et Cunegunda ac Marta puella, filiae suae sese ac dietas dominam Annam et puellam Sophiam similiter filias, necnon Matthiam Kerecheny et Michaelem Konzky generös praefatae dominae Ur­sulae, fide honore et humanitate suis obligassent, prout obligaverunt, coram nobis harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Datum in castello praefato Also Ztwbycza, feria secunda proxima ante festum beati Laurentii martyris, anno domini millesimo quingentesimo sexage­simo quinto. 1 11. studeni. Arhiv obitelji Oršić, sv. 44. br. 1. 200

Next

/
Thumbnails
Contents