ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)

Strana - 198

inhibitorias. Quas nos eidem communi iusticia suadente et lege regni requi­rente dandas duximus et concedendas. Datum ut supra. 1 28. veljače. 2 29. studeni. 3 Stattenberg, Tahyjev utvrđeni grad i vlastelinstvo u Štajerskoj. 4 25. srpnja. Kaptolski arhiv u Zagrebu, Protocollum capituli Zagrabiensis br. 2, str. 106. 31. Zagreb, 1565. VIII 5. Koncept obveznice Franje Tahyja kojom se pred Zagrebačkim kaptolom obavezao na uvjete koje je za povratak na vlastelinstvo odredio ban Petar Erdödy. 1565. die dominico in festo Beatissimae Virginis Mariae de Niue, mag­nificus dominus Franciscus de Thah, agazonum regalium magister ac consi­liarius Sacrae Caesareae Maiestatis, coram nobis personaliter constitutus, one­ribus et quibuslibet grauaminibus generosae dominae Helene Zrini consortis ac filiorum et filiarum suorum in se ipsum per omnia assumptis et leuatis, sponte et libère ministerio vivae vocis suae, dixit et confessus est in hunc modum. Quod quia generosa domina Ursula Meknyczer relicta condam Andreae Hennyngh aliter Thephempak de Zomzedwara, ittem generöse Kunegunda Ma­thiae Kerecheny et Anna Michaelis Konzky egregiorum consortes et Martha puella, filie dicti condam Andreae Hennyngh, eundem dominum Franciscum Thahy unacum domina consorte ac liberis eorundem, ex voluntate spectabilis ac magnifici domini Petri Erdewdy et medio etiam egregii Stephani Bradach de Ladomercz, in illam directam et aequalem dimidietatem castri Zomzedwar et castelli Also Zthobycza in comitatu Zagrabiensi existentium ac cunctarum eorundem pertinentiarum, quam scilicet dimidietatem idem dominus Fran­ciscus Thahy a spectabili et magnifico domino comité Andrea de Bathor vi­delicet iudicis curiae Regiae Maiestatis etc. emisset, intromitterent, eapropter idem dominus Franciscus Thahy, oneribus sub praemissis, ad hoc se et dietam dominam consortem ac liberos sups obligasset, quod ipse ac domina consors et liberi aut officiales et subditi ac homines eorundem domini Francisci ac dominae consortis et liberorum suorum usque festum sancti Martini proxime venturum nullam vim aut fraudem ad excludendas praefatas dominam Ursulam Meknyczer filiasque et generös eiusdem seu officiales et homines ipsarum machinabuntur. Interim autem eadem domina Ursula cum filiabus et generis, necnon seruitoribus, familiaribusque suis, ex permissione dicti domini bani, apud Sacram Cesaream Maiestatem queret gratiam. Prouentus autem de uni­versis pertinentiis dictorum castri et castelli prouenientes inter sese cum eadem domina relicta et suis filiabus et generis aequaliter diuident et par­tientur, prout fuit temporibus dicti domini Andreae Bathor; hoc tarnen adi­ecto, quod si usque dictum festum Beati Martini episcopi proxime venturum inter ipsum Franciscum Thahy ac dominam consortem et liberos seu serui­tores et officiales eorundem ac dietam dominam relictam, filiasque et gene­rös, familiaresque et officiales suos alique iniuriae aut offensiones orte et 198

Next

/
Thumbnails
Contents