ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)
Strana - 189
dampnum dicti exponentis valde magnum. Quia autem huiusmodi novi actus potentiarii per quoscunque patrati, iuxta contenta articulorum novarum constitutionum publicarum, per nos, caeterosque iudices Regni huius ordinarios, pro quinto decimo die diei euocationis exhinc fiendae indesinenter discuti debent et adiudicari, pro eo amicitiam vestram harum série hortamur et requirimus, atque authoritate ordinaria qua fungimur, vobis committimus et mandamus, quatenus praesentes litteras nostras memoratis Ursule Meknyczer relicte ao Annae, Kunegunde et puelle Marthe, necnon dictis Michaeli Konzky et Mathie Kerecheny per vestrum testimonium fidedignum exhiber! et presentari faciatis, qui si personaliter reperiri poterint, ibidem personaliter, alioqui de domibus habitationum sive solitis eorundem residentiis, ammoneat eosdem, dicatque et committat eisdem verbo nostro banali, ut ipsi decimo quinto die a die euocationis exhinc fiendae numerando personaliter vel per procuratores ipsorum legittimos coram nobis comparere, prescriptosque homines ac seruitores, necnon iobagiones ipsorum statuere debeant et teneantur, certificando nihilominus eosdem ibidem, quod sive ipsi termino in predicto coram nobis compareant, prefatos que homines ac seruitores, necnon jobagiones ipsorum statuant siue non, nos ad partis comparentis instantiam id faciemus in praemissis quod dictauerit ordo juris. Et posthec huiusmodi exhibitionis, ammonitionis et certificationis seriem, ut fuerit expedienda, terminum ad praescriptum nobis suo modo rescribatis. Datum Zagrabie, feria secunda proxima post dominicam iudica, anno domini millesimo quingentesimo sexagesimo quinto. 1 oko 2. veljače. 2 nečitko zbog oštećenosti isprave. 3 Drenje. 4 Zdenci. 5 Vinterovec. 6 Hižakovec. Arhiv obitelji Oršić, sv. 44, br. 4. 22. Zagreb, 1565 .V 18. Ban Petar Erdödy nalaže Zagrebačkom kaptolu da obustavi ovrhu presude iz parnice Franje Tahyja protiv porodice Hennyngh i nekih službenika susjedgradsko-stubičkog vlastelinstva, te da Tahyja pozove na novo sudsko ročište. Amicis suis reverendis Capitulo ecclesiae Zagrabiensis Petrus Erdewdy de Monyorokerek, comes perpetuus Montis Claudii ac regnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclauoniae banus, salutem et amicitiam paratam cum honore. Noveritis quod Joannes Kwskoczy de Sabnyczazenthywan nostram veniens in praesentiam, nominibus et impersonis generosarum dominarum Ursulae Meknyczer relictae, Kunegundae Matthei Kerecheny de Kanyaffewlde, Annae Michaelis Konzky, egregiorum consortum, puellae Marthae, filiarum egregii condam Andreae Hennyng aliter Thepenpach dicti de Zomzedwara, item Mathiae Zazoczy, Georgii Zabo, Andreae Horwath et Michaelis plebani de Zthanyocz, per modum solempnis protestationis et inhibitionis nobis significare curavit in hunc modum: qualiter diebus hiis proxime praeteritis in praesenti videlicet termino celebrationis judiciorum diei dominicae quasimodo proximae 189