ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)

Strana - 173

fidelitatemque praefate Sacre Maiestati Regie eiusdemque Sacro Regio dia­demati observandam, tacto dominice crucis signo, praestitam adiurati et exa­minât! talem de interrogatis et inquisitis fassi et attestati sunt certitudinis veritatem. Primus ittaque testis egregius Gregorius Myndzenthy requisitus, adiu­ratus et examinatus, fassus est scitu, exquo idem testis per continuos octo annos in castro Zomzedwar et castello Also Zthobycza quoad portionem spec­tabilis et magnifici domini comitis Andreae de Bathor, iudicis curiae Sacrae Caesareae et Regiae Maiestatis etc., in eisdem castro et castello habitam per eundem dominum comitem Andream de Bathor officialis, usque quo idem dominus Bathory eosdem portiones dicto domino Francisco de Thah vendi­disset, constitutus fuisset, in nunc modum: quod quia postquam dictus domi­nus Andreas de Bathor intellexisset, quod praefatus condam Andreas Hen­nyngh generosam dominam Annam filiam suam egregio Michaeli Konzky iterum desponsuisset, extunc eidem testi tanquam officiali oretenus et per­sonaliter mandasset atque etiam per speciales seruitores et familiäres eidem testi quam firmissime mandasset, quod dictum Michaelem Konzky in idem castrum Zomzedwara ne immisisset, finaliter vero per egregium Wolffgangum Gereczy castellanum eiusdem domini Bathory in eodem castro constitutum nunctiasset et instructionem sub sigillo eidem testi et dicto Wolffgango Ge­reczy sonantem misisset, in quia instructione firmissime erat iniunctum ne ipsum Michaelem Konzky in dictum castrum intrare permitterent. Et licet ante aduentum dicti Wolffgangi Gereczy castellani, qui ad castellanatum eius­dem castri ab ipso domino Bathory secunda die mensis octobris in anno 1563. proxime praeterito in Posonio fuit missus, contra speciale mandatum dicti do­mini Andreae de Bathor idem testis cum condam Marco Dely priore castellano ipsum Michaelem Konzky aliquocies in idem castrum imisissent, qui semel ei­dem testi et dicto domino Marco Dely castellano de obseruanda fidelitate donee in eodem castro egit et quod contra dictum dominum Bathory nihil mali cogi­tasset fidem prestitisset. Sed postquam iam dictus Wolffgangus dictum castrum intrasset ac nouam instructionem de non immittendo dicto Michaele Konzky eidem testi a dicto domino Bathory adtulisset, ipse Michael non est amplius immissus in idem castrum; de castello vero Also Zthobycza non fuit exclusus. Et quod dictus dominus Bathory eidem testi dixisset, quod idem Michael Kon­zky ibi potest celebrare nuptias. Addidit idem testis, quod etiam dictus quon­dam Andreas Hennyngh quandocunque scilicet secum idem Michael rixatus fuisset in idem castrum eundem non immisisset, tamen postea eundem intrare permisisset, castellanoque suo idem quondam Andreas Hennyngh aliquando iniunxisset ne eundem Michaelem intromisisset in castrum, aliquando vero cum in gratiam eiusdem olim Andreae Hennyngh redisset, eundem Michaelem Konzky libère intrare semper permitti fecisset. Secundus testis egregius Gregorius Wenchyarych rationista dicti domini Andreae Bathory requisitus, adiuratus et examinatus, fassus est scitu, quod cum idem testis per dictum dominum Bathory ad portionem suam in dicto castro Zomzed seruandam fuisset transmissus, extunc idem dominus Bathory eidem testi firmissime mandasset, quo et ipse dicto Gregorio Mindzenthy officiali ab eodem domino suo retulisset, ne scilicet eidem Michaelem Konzky in castrum intrare permitterent, prout eidem Gregorio Mindzenthy litterasque superinde ab ipso domino Bathory idem testis adtulisset; cetera auditu dixit prout prae­cedens testis.

Next

/
Thumbnails
Contents