ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)
Strana - 169
alios quospiam legittime concernere dinoscatur, obhoc eedem dominae et puellae exponentes de et super ilia pecuniae summa pro qua videlicet praefati domini Andreas et Nicolaus de Bathor, praescriptas dimidietates dictorum castri et castelli, bonorumque et jurium possessionariorum ad eadem pertinentium, memorato Francisco Tahy quocunque jure inscripsissent atque divendidissent eidem Francisco Tahy debitam, plenariamque satisfactionem impendere, huiusmodique dimidietates dictorum castri et castelli ac bonorum et jurium possessionariorum praedeclaratorum ab eodem Francisco Tahy repetere et pro se rehabere vellent jure requirente. Quia autem huiusmodi causae instar aliarum causarum ex novis constitutionibus publicis adiudicari solitarum in isto Regno Sclavoniae per spectabilem et magnificum dominum comitem Petrum Erdewdy de Monyorokerek, comitem perpetuum Montis Claudii ac Regnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclauoniae banum, discuti debent et adiudicari, pro eo amicitiam vestram harum série hortamur et requirimus atque authoritate Imperatoria et Regia qua fungimur vobis commitimus et mandamus: quatenus praesentes litteras nostras memorato Francisco Tahy per vestrum hominem pro testimonio fidedignum exhiberi et praesentari faciatis. Qui si personaliter reperiri poterit ibidem personaliter, alioqui de domo habitationis sive solitae eiusdem residentiae, admoneat eundem, dicatque et committat eidem, ut ipse praescriptam pecuniae summam, pro qua videlicet praescripte dimidietates dictorum castri Zomzedwar et castelli Also Zthobycza bonorumque et jurium possessionariorum ad eadem pertinentium ex venditione jamfatorum dominorum Andreae et Nicolai Bathory, apud manus suas existere dinoscuntur, a praefatis dominabus et puellis exponentibus tollere et leuare, huiusmodique dimidietates eisdem exponentibus remittere et resignare debeat et teneatur. Qui si id fecerit bene quidem, alioqui idem testimonium vestrum euocet eundem Franciscum Tahy ad quintum decimum diem diei huiusmodi ammonitionis in sedem banalem, in praesentiam scilicet praefati domini comitis Petri Erdewdy bani, rationem superinde redditurum, certificando nihilominus eundem ibidem, quod sive ipse termino in praescripto coram dicto domino bano compareat, sive non, idem ad partis comparentis instantiam id faciet in praemissis quod dictaverit ordo juris. Et posthec huiusmodi ammonitionis, evocationis et certificationis seriem, ut fuerit expedita, praefato domino bano terminum ad praescriptum suo modo rescribatis. Datum Viennae, feria quinta proxima post festum Beatae Margarethae virginis et martyris, anno domini millesimo quingentesimo sexagesimo quarto. 1 15. lipnja. Arhiv obitelji Oršić, sv. 49, br. 22. 14. Jastrebarsko, 1564. VII 21. Prijepis isprave bana Petra Erdödyja kojom naređuje Zagrebačkom kaptolu da preda Franji Tahyju kraljeve naloge povodom tužbe Ursule Meknyczer. Amicis suis reverendis Capitulo ecclesiae Zagrabiensis Petrus Erdewdy de Monyorokerek, comes perpetuus Montis Claudii ac Regnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae banus etc. Hortamur Vos harum série diligenter et Vobis authoritate officii quo in praesentiarum fungimur serio committimus 169