ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)
Strana - 138
Reliqua vero directa dimidietas eius terrae, simulcum reliqua dimidietate dictae fornacis a parte septentrionali siue occidentali, cessit A. Prout superinde per signa crucis, in quendam truncum insecta, directe in statuas combustas in medio eiusdem fornacis existentes sequestratum et limitatum esset. TEGULAE VERO, que essent iam coctae partes ipsae inter sese aequaliter diuidere debeant, unacum cemento in Kamenyak habito. • Terrae arabiles castrenses IN KWCZETINA TERRA ARABILIS Cuius pars orientalis cessit in portionem A. Pars vero occidentalis cessit B. TERRA EXTIRPATICIA IN JWRYEW WERH Huiusque pars orientalis cessit in portionem B. Pars vero occidentalis cessit A. TERRA ARABILIS IN KWRMANCZ Huius pars orientalis cessit A. Pars vero occidentalis cessit B. Prout hae omnia per diuisores et limitatores ad id specialiter per dominos commissarios deputatos per certas metas et limites signis ipsis metalibus, partim in arboribus cruce insectis, partim vero per fossata et alia signa metalia, ubique in duas ratas aequales et décentes partes limitata et sequestrata essent. SERA WLGO PILA relinquitur pro communi usu partium. Horti Z t h o b y c z e n s e s MAIOR HORTUS A PARTE MERIDIONALI CASTELLO ADIACENS DIUISUS IN DUAS PARTES Cuius dimidia pars videlicet a parte meridionali siue orientali, a septura eiusdem horti a parte orientali, per viam partibus communem ad occidentem tendens usque alteram septuram, cessit in portionem A. Altera vero dimidietas, ab eisdem septuris a parte septentrionali siue a parte castelli,- cessit B. HORTULUS PARUUS SIUE POMARIUM ANTE CASTELLUM Eius dimidietas a parte septentrionali cessit B. A parte vero meridionali cessit A. Foenilia FENILE SUB KRWHENCZ Pars eius septentrionalis cessit A. Pars vero meridionalis cessit B. FOENILE SUB ZWKNYCH EXTIRPATICIUM PENES CRAPINAM Huius dimidietas a parte orientali cessit B. Pars vero occidentalis cessit A. 138