ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)
Strana - 126
IBIDEM PISCINA MEDIOCRIS Qua partibus ipsis A. videlicet et B. sit communis, nec alter eorum plus sibi in ea altero habere praesumat. IN JUDICATU ZAPREZECHYE MAGNA EXTIRPATURA TERRARUM ARABILIUM DIUISA IN QUATUOR PARTES Prima eius pars a parte septentrional! seu ab ipsa Zaprezechie usque ad viam publicam in longitudinem ad occidentem tendens cessit A. Altera vero dimidietas eiusdem, a parte meridionali usque eandem viam publicam, cessit ipsi B. Tertia vero eius pars, ab ipsa parte septentrionali infra videlicet dietam primam partem usque ad antiquum alveum Krapinae et usque eundem fluuium Krapinae et quandam arborem graber cruce signatam, cessit in portionem ipsi B, Quarta vero earum pars usque ad decursum eiusdem Krapine a parte meridionali sive ponte Krapinensi cessit ipsi A. Prout haec omnia certis signis metal ibus, tarn in arboribus et earum truncis cruce signatis, quam etiam fossatibus noviter factis ac porcionibus huiusmodi diuisis et sequestratis interiectis limitata essent. ALIA MINOR EXTIRPATURA SUPRA EANDEM, QUAE SIMILITER DIUISA EST IN QUATUOR PORCIONES Prima pars eius meridionalis cessit B. Secunda eius pars septentrionalis cessit ipsi A. Tercia vero et superior eius pars ab occidente adiacens cessit ipsi B. Quarta vero eius pars inter easdem terras seu particulas diuisas adiacens cessit A. IBIDEM in eodem judicatu penes fluuium Krapinam et dietam magnam priorem extirpaturam forent quedam nouae extirpaturae partibus ipsis (eo quod aqua eas ocuparet) nullo usui ad excolendum, quas indiuisas partibus et communes relinquimus. JUDICATUS BERDOWCZ IBIDEM VINEAE CURIALES — ANTIQUA ET NOVA Cum autem partes ipsae hactenus in curia nobilitari Berdoczensi in domibus et cellariis ibidem existentibus dudum diuisas pro se ratas possideant portiones, domini commissarii in eadem curia nihil diuidere vel sequestrare habuerunt. IBIDEM HORREUM FRUMENTARIUM Quod diuisum inter partes simulcum rato et necessario spacio, a parte orientali siue meridionali cessit in portionem A. A parte vero occidentali siue septentrionali simulcum aequali spacio cessit ipsi B. 126