ARHIVSKI VJESNIK 4-5. (ZAGREB, 1962.)

Strana - 175

notitiam obnoxia sit, judicio inclytae censurae semet subjicit rationans ,«t deffectum dissimulari orat. (Drugom rukom: Documentum 5-tum non acclu­ditur, sed pro 155 metretis avennae f 2 sub eodem N-o 310 f percepit Ad 6-tum Ex eo copia contractus cum Ludovico Pavek quaestore Neo Bet­siensi intuitu navis Sancti Ladislai pro negotiatione concedendae erga solve­ndos 800 fl V. V. initi advoluta est, quia in calculum summae contractualis 400 fl. V. V. titulo arhae soluti sunt. Originalis vero contractus post exolu­tam summam totalem rationibus Ultimi transportus adhuc censurandis adne­xus habetur. Quod concernit autem subsequas difficultates, hisce repplicat rationans. Ad 1-um Sub N-o 6-o satisfactum. Ad 2-um Navis S. Ladislai praeexposito mercatori excensuata adeoque cum requisitis suis, signanter vero fune in eadem navi dominali praeexistente concedenda erat, quae post peractam negotiationem cum suis requisitis, et fune, cujus reperceptio quaerifcur restituta exstitit. Ad 3-ium. Ultra conventum terminum navis Sancti Ladislai apud menti­onatum quaestorem Ludovicum Pavek octo diebus diutius morabatur, pro qui­bus ab eodem quaestore titulo dangubae 80 f V. V. soluti in rationibus ultimji transportus sub documento 5-o percepti sunt. Si proinde rationanti navim toties fato quaestori diutius concessam fuisse, dominus difficultans demonstra­verit, falcidiam census, quam dictamine conscientiae suae hilari fronte haud factam esse, asserit rationans, bonificaturus. Ad- 4-um Navi post evolutum terminum restituta et nullis notabilioribus reparationibus subjecta existente, manifesta evadit consequentia, eandem in tali, quo extradata est, statu rediisse. Ad 5-um Alia rata census navališ in rationibus ultimi transportus sub do­cumento 4 percepta habetur. Ad 7-um Rubrica pro scopis non praeexistente, easdem non percepit ratio­nans ,insuper nec perceptio harum est summe necessaria, cum per continuum usum internum, et externum navium dominalium cito inusuabiles scopae évadant. Ad 8-um Rationans pro subeunda censura Zagrabiam evocatus in itu, et reditu expensas in 5 fl 45 x V. V. minime exaggeratas, nullo diversitore gra­tuito šibi escam, cubile item aurigae, et equis intertentionem dare volente adre­perto, solutas deducere debuit. Ad 9-um Conto pro documento ll-o acclusum pulverum pireorum libram a 2 fl solvendam, et effective solubam fuisse demonstrat. Quoad errogationem vero paratae pro pulveribus tardius institutam ratio est haéc, quia pulveres ad plures vices empti idem conto ingressi sunt, adeoque tardius post exhibitum conto erogatio paratae sequi debuit. Reflexe vero ad salutatoriam communem navium ad locum subsistentiae adventu jaculationem practicari solitam eo ex fine, ut gratia divina adjuti absque omni periculo, et perpesso in itinere in­forturiio, per similem jaculationem interpositis quoque praecibus Deo omnipo­tenti, pro praestita consumati féliciter itineris gratia omni cum reverentia laudem exhibeant: non concipit rationans causam, ob quam plum hunc actum merito excitandum difficultans dominus denuo difficultate opprimât? cum jam toties per inclytas censuras retroaçtorum annorum jaculatio admissa fuerit. Ad 10-um Majori quantitate candellarum in navibus dominalibus ob peri­culum dissolutionis in aestate, et absumptionis per mures conservari neque­— 175 —

Next

/
Thumbnails
Contents