ARHIVSKI VJESNIK 4-5. (ZAGREB, 1962.)

Strana - 173

sui facti rationem, et pro f u turo meminerit confusiones studio circa equiles po­tissimum funes commissas, honorique suo valde praejudiciosas in proximo ra­tionum fasciculo corrigendas esse neque amplius erogare praesumat talem rem, quae effective et actu existit, nec est per longum usum ita attrita, ut ejusdem ulterior usus haberi néquiret. Si funes semi attriti sunt, aperiat pro illis rubri­cas convenientes; bonos vero et novos funes deinceps non saltem quoad nu­merum suum, sed etiam quoad orgias et libras praenotabit (Drugom rukom: errore calami remanentiam inventam funium, in sequenti transportu exaequat). 36- to Respondere debet, quare vina Croatica pro usu dominii Modoss per Officio la tum Kralyevczensem resign ata ad perceptum rationum suarum non assumpserit: siquidem instructio navališ diserte ordinet, omnia quaeque eidem ad naves resignabuntur strictim percipienda esse. Si vina ex Croatia ad Banaturrî deportanda exmittere licet ex rationibus, facere poterit, et forte faciet ut etiam ' fruges ex Banatu ad Croatiam expeditae pro libero ejusdem arbitrio ex ratio­nibus exmittantur; quia adjuncta rerum omnia sunt eadem, seu vina seu fruges in navibus circumferantur; causam peculiarem habuit rationans, quare vina ex praedisposito ad rationes suas haud perceperit: scilicet praedisposuit jam hic in Croatia ut pro pudore et confusione Officiolatus Modossiensis, partem ali­quam vini furto sufferri procuret: prout omnino unum vas 13 urnarum ex rippa Tibisci furto sublatum est. Exmisit igitur vinum, ne petulantiae hujus vestigium in navalibus suis rationibus appareat. 37- do In sequentibus rationibus distingvat quid praeçise in descensu, quid item in ascensu navium ex-penderit, neque prömiscue ut hucusque série rerum confusa faciebat expensas descensus, cum illis, quas in ascensu fecit permisceat, seu unius tituli expensis plenarie non deductis, alias non interjiciat. Item in distinctâ rubinca provocet, quae effective habet ad rationes acCludenda docu­menta, in distinctâ item suas arbitrarias omni proba destitutas positiones ad­notet. 38- 0 Secuturas rationes juxta ordinem ilium, quo inventarium confectum est quoad omnia objecta navalia ordinet ut ille hiulcus, et incongruus ordo, quo nunc rubricae rationariae sese excipiunt, cesset et opus comportationis facilite­tur. Dein easdem rationes cuivis simplici homini reni non intelligent! conscri­bendas non concredat, aut si concrediderit adminus comportet, ne tot ubique hiulcae vix intelligibiles expressiones occurrrant. Rationista enim navališ unico objecto distentus superabundans tempus habet, ut res suas debito modo ipse describere possit. 39- no Denique cum adhuc rationes dominiorum, cum quibus praesens fasci­culus navališ arctius connectitur, tanquam de anno currCnte sonantes adhuc resignatae non sint, neque resignari possunt usque finem anni currentis ad casum ilium, si tunc dum et quando tales resignatae, et cum praesenti fasciculo rationum navalium comportatae fuerint, quaedam occurrerent praetensiones, quae in expositis difficultatum numeris haud continentur, de his non obstante hujus fasciculi censura rationantem impetendi reservat facultatem exaetoratus. Varasdini die 27-a junii 1829. Per Josephum Toth m. p. exactdrem. — 173 —

Next

/
Thumbnails
Contents