ARHIVSKI VJESNIK 4-5. (ZAGREB, 1962.)
Strana - 151
b) Combinato pari rationum reperiuntur in remanentia 27 remi non vero 12, adeoque plures existere ,ac reipsa praetenduntur reponit rationans. Ad 2-dum. Contractum per dominum Franciscum Kuker initum credit ra^ tionans intuitu excensuatae navis dominalis Sancti Ladislai suum vigorem absque subscriptione Officiolatus Modossiensis retinuisse siquidem rationans peu Officiolatum Modossiensem inviatus extiterit, ut navim pro excensuatione destinatam ad fatum dominum Kuker Becheinum dirigat. Ad 3-tium. Sub positione 6-a Stephano Hubellich penes commissionem domini provisoris Sisciensis exclûtes esse 2 f W. W. reponit rationans. ^ Ad 4-tum. Contto sub positione 7-a quaestoris Bobek clare ostendit fibulas emptas 200 fuisse, quae etiam in naves insumptae sunt, nam secus nisi necessariae fuissent, ad quid emptae fuissent, quod autem pecuniam pro his numeratam in prioribus rationibus non erroget, ratio est: quia per oblivionem praetensae contuales scriptis involutae adhaeserint, taliterque tardius adrepertas in praesentibus rationibus eirrogare debuit. Ad 5-tum. Sub positione 8-a super solutis vigilibus in Lonya 1 fl 45 x. quietantia non producitur, quia vigiles seripturae ignari essent, item super soluto sub positione 9-a sacro solum in 2 fl non vero 4 fl. uti praetenditur, aeque quietantia non producitur, quia indecens fulsset se a persona ecclesiastica super similibus quietari permittere. Ad 6-tum. Circa solutionem rippatici, et revisionem passualium respondit jam toties rationans in simili materia versantibus punctis, quod haec solutio non quietetur, petit itaque rationans, ut positiones rationum illius amplius solitae crisi non exponantur per Officium exaetoratus respiciendo dominos officiales interpellari, ut rationantem navalem cum navibus dominalibus peregrinantem respectivi domini officiales super penso percepto amodo quietent. Ad 7-mum. Ab obviis hominibus in via constitutus emit omm'no rationans 45 ooeas mosci, et asserculos pro obturandis fissuris navium necesšarios, sine quibus etiam effectibus naves neque in bono statu conservari valeret, quod autem recognitione in hoc puncto destituatur, ratio est: quia homines vendentes seripturae ignari fuerant. Ad 8-vum. Sub positione 16-a reponit rationans ideo 4 fl 30 x W. W solutos fuisse, quia in descensu navis Sancti Stephani prepter exiguam aquam insedit ade oque donec navis dejecta fuisset, praetensi 4 fl 20 x W. W. soluti sunt, dein sub positione 57-a soluti 15 fl ideo praenotantur, quia in specificatis puncto hoc locis in ascensu navis in adjuvamen vulgo zamaniezam conduci debet, quod autem puncto hoc recognitione careant, est illa ratio; quae et in priori puncto aducta conspicitur. Ad 9-num. Naves Zemlino usque ad Kuztoss quod promoveri debuerint, quod item aurigantes solvi debuerint, nemo disputabit, quod autem Officiolatus Modossiensis contractui cum aurigantibus inito ,et exolutioni horum praesens non fuerit, respondeat Officiolatus Modossiensis, quare Zemlini pro. navibus trahendis aurigantes non contraxerit, et in Kustoss, dum naves illae appulissent, ibidem pro praestanda super facta solutione praetensa recognitione non adexspectaverit, aurigantes autem non tenentur, dum ad locum destinatum pertingunt praestolari, quodsi autem praestolari debuissent, ipsis danguba solvi debuisset. Ad 10-mum. Singula navis, quae Zemlino ad Banatum proficiscitur, N-o 6 remigeris provisa esse debet, quod autem hi remigeri solvi debeant, nullus —151 —