ARHIVSKI VJESNIK 3. (ZAGREB, 1960.)
Strana - 403
habendam ymo prout ex tunc ita et ex nunc remisisset manusque suas de eiusdem dominio penitus excipiendo remisitque et relaxauit nostro judiciaria in conspectu harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante. Datum Bude tercio die termini prenotati. Anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo sexto. (Izvornik u Državnom arhivu u Zagrebu, serija: Acta capituli antiqua, fasc. II br. 49. Veličina 29,5X24,5 cm. Pečat utisnut). DODATAK br. 2 Nos Mathias, dei gracia, rex Hungarie, Bohemie etc. Memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis. Quod licet regio congruat officio singulorum fidelium suorum preclara mérita dignis premijs et fauoribus prosequi eosque quo ad fidelitatem et seruiciorum onera subeunda et ferenda propensiores efficiantur regali attendere et obligare munificencia: Ulis tarnen regiam debet liberalitatem uberius preseffere qui maioribus meritis et virtutibus amplioribusque laboribus preclariora mérita meruerunt. Sane igitur attentis et grata consideratione pensatis preclara fidelitate et multimodis seruicijs fidelis nostri dilecti magnifici Ladislai de Egerwara, regnorum nostrorum Dalmacie, Croacie et Slauonie bani etc. que ipse primum sacre dicti regni" nostri Hungarie corone tandemque maiestati nostre tarn aduersus hereticos quam Thurcos aliosque plurimos regni nostri hostes et nostros speciales emulos tarn in fortaliciorum et locorum munitorum expugnacione, quam eciam in ordinatis aciebus et conflictibus àlijsque tumultuarijs concursibus et pugnis generalibus scilicet et parcialibus cum graui et copiosa sanguinis sui effusione sub utraque fortuna secunda scilicet et aduersa prout vel temporis vel nostri status condicio tulit non parcendo persone rebusque suis absque vlla intermissione constantissime et summa cum fidelitate exhibuit et impendit. Horum itaque suorum intuitu meritorum castellum Welike vocatum in prefato regno nostro Slauonie in comitatu Crisiensi habitum quod alias quondam magnifici Mathijws de Maroth, bani Machouiensis prefuisset, sed per defectum seminis eiusdem ad sacram dicti Regni nostri Hungarie coronam consequenterque maiestatem nostram iuxta antiquam et approbatam eiusdem regni nostri consuetudinem rite et legittime deuolutum esse, perhibetur simul cum opido similiter Welike ac tributo in eodem exigi solito necnon possessionibus vtraque Kothij maiore et minore Zonocz, Gragijancz, Clijzoch, Sanrocz, Sthoczpewkez cum tributo exigi ibidem solito Kvrasijncz, Kalmarhel, Woxijcze, Pauenijcze, Mergyancz, Vocanchij, Rogozna,~Luachijche, Zador, Benethe, Sijbenijk, Tregijr, Povelijche, Zedlarijche, Zobochijna, Miczinouijz, Kowachijchawez, Slazfijchawez, Zthekolcz, Julijchakothij, Hrasth cum vado in fluuio Zawe habito Crapija, Rosawycza, Zclechewije similiter simul cum vado Padesno Wsthijlwnijo, similiter cum vado circa eandem habito Precloche et Puhederno. Item prediis Thomachijnavez Ijlia Cheglancz et Brezna vocatis omnino in predicto comitatu Crisiensi habitis ad idem castellum Welike pertinentibus et pertinere .debentibus ac pariter cum cunctis alijs suis vtilitatibus et pertinencijs, quibuslibet terris scilicet arabilibus, cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, fenilibus, siluis, nemoribus, montibus, valibus, vineis et vinearum promonthorijs, aquis, fluuijs, piscinis, piscaturis, aquarum que decursibus, molendinis et locis eorundem. — 403 —