Dénesi Tamás (szerk.): Collectanea Sancti Martini - A Pannonhalmi Főapátság Gyűjteményeinek Értesítője 7. (Pannonhalma, 2019)
III.Forrás
Új források Rumer Márton főapáttá választásának... 209 5. Rumer Márton pannonhalmi főapát levele Franz von Kaltenhausen St. Lambrecht-i apáthoz 1689. március 19., Győr StiAL, Schedae professionis solemnis 1641–1661 (Eredeti, a pannonhalmi konvent vörös zárópecsétjével ellátva.) Reverendissime ac Amplissime Domine Domine Praesul Pater mihi in Christo colendissime. Quantum meum huc adventum concernit, debitae observantiae erga Reverendissimam Dominationem Vestram, tanquam mei Patris et Patroni, officii mei est, ut hisce certiorem eandem reddam: nimirum quod venerim et viderim, non autem vicerim, quin immo labirintum (Ariadna mihi non assistente) ingressus sim. Et quidem taliter, quod monasterium repererim universaliter exustum, destructum, ac vix non solo aequatum; mediis quoque desolatum. Verum quia spes (in quibusdam bonis a Sancto Stephano ac successoribus suis Hungariae Regibus fundatis) affulget, post annos quinque aut sex pacificos emergendi ac labyrinto exeundi, Reverendissimae ac Amplissimae Dominationi utpote Patri meo colendissimo adgeniculando supplico, volet pro sua erga me et sacrum ordinem nostrum propensione mihi favere suis gratiis, ac de tela clavisque omnis generis, Schin der Wägen reder, eysene Tratt52 x Neostadium ad Dominam Amblingianam mittere, meque de singulorum pretio certiorare, utpote paratum mediis aut paratis pecuniis solvere. Ad haec volui non minus ac debui Reverendissimam Dominationem convenire de haereditate Fratris Alani,53 cuius praeter in scheda adiecta supellectilis, non extendit se ultra trecentos imperiales super interesse 6 pro cento elocatos, et quidem ita, quod ii habent, ante futuras vindemias (quae mihi num in manu Dei sunt) solvendo non sint. Et haec ab avia antefati Fratris Alani habeo, quae etiam sua cuncta post obitum suum remansura nulli alteri quam Monasterio Sancti Lamberti ob Fratrem Alanum est legatura. 52 Köszönöm Darvas Mátyás nak és Szekér Barnabásnak az olvasat megfejtésében nyújtott segítségé t. 53 Alanus testvér a győri származású Alanus Rudolph volt (ld. a 8. lábjegyzetet), aki nem sok kal korábban, 1688. dec. 8-án tett fogadalmat. Rumer tehát magyarországi öröksége ügyében is eljárt. StiAL Hss Catalogus 1772, 214v (200. sz.); StiAL Hss Catalogus 1551–1810, 30.